| Dicenda haec fuerunt ad contundendam insolentiam | 3.29.1.1 |
| hominum ex fortuna pendentium vindicandumque ius | |
| beneficii dandi servis, ut filiis quoque vindicaretur. | |
| Quaeritur enim, an aliquando liberi maiora beneficia | |
| dare parentibus suis possint, quam acceperint. | 5 |
| Illud conceditur multos filios maiores potentiores- | 2.1 |
| que extitisse quam parentes suos; aeque et illud | |
| meliores fuisse. Quod si constat, potest fieri, ut me- | |
| liora tribuerint, cum et fortuna illis maior esset et | |
| melior voluntas. 'Quidquid' inquit 'est, quod det | 3.1 |
| patri filius, utique minus est, quia hanc ipsam dandi | |
| facultatem patri debet. Ita numquam beneficio vincitur, | |
| cuius beneficium est ipsum, quod vincitur.' Primum | |
| quaedam initium ab aliis trahunt et tamen initiis suis | 5 |
| maiora sunt; nec ideo aliquid non est maius eo, quo | |
| coepit, quia non potuisset in tantum procedere, nisi | |
| coepisset. Nulla non res principia sua magno gradu | 4.1 |
| transit. Semina omnium rerum causae sunt et tamen | |
| minimae partes sunt eorum, quae gignunt. Adspice | |
| Rhenum, adspice Euphraten, omnes denique inclutos | |
| amnes: quid sunt, si illos illic, unde effluunt, aestimes? | 5 |
| quidquid est, quo timentur, quo nominantur, in pro- | |
| cessu paraverunt. Adspice trabes, sive proceritatem | 5.1 |
| aestimes, altissimas, sive crassitudinem spatiumque | |
| ramorum, latissime fusas: quantulum est his conpara- | |
| tum illud, quod radix tenui fibra conplectitur? Tolle | |
| radicem: nemora non surgent, nec tanti montes vestien- | 5 |
| tur. Innituntur fundamentis suis templa excelsa urbis; | |
| tamen, quae in firmamentum totius operis iacta sunt, | |
| latent. Idem in ceteris evenit: principia sua semper | 6.1 |
| sequens magnitudo obruet. Non potuissem quicquam | |
| consequi, nisi parentum beneficium antecessisset; sed | |
| non ideo, quidquid consecutus sum, minus est eo, sine | |
| quo consecutus non essem. Nisi me nutrix aluisset | 7.1 |
| infantem, nihil eorum, quae consilio ac manu gero, | |
| facere potuissem nec in hanc emergere nominis clari- | |
| tatem, quam civili ac militari industria merui; num- | |
| quid tamen ideo maximis operibus praeferes nutricis | 5 |
| officium? Atqui quid interest, cum aeque sine patris | |
| beneficio quam sine nutricis non potuerim ad ulteriora | |
| procedere? Quod si initio meo, quidquid iam possum, | 8.1 |
| debeo, cogita non esse initium mei patrem, ne avum | |
| quidem; semper enim erit ulterius aliquid, ex quo | |
| originis proximae origo descendat. Atqui nemo dicet | |
| me plus debere ignotis et ultra memoriam positis | 5 |
| maioribus quam patri; plus autem debeo, si hoc ipsum, | |
| quod genuit me pater meus, maioribus debet. |