| Sub divo Augusto nondum hominibus verba sua | 3.27.1.1 |
| periculosa erant, iam molesta. Rufus, vir ordinis sena- | |
| torii, inter cenam optaverat, ne Caesar salvus rediret | |
| ex ea peregrinatione, quam parabat; et adiecerat idem | |
| omnes et tauros et vitulos optare. Fuerunt, qui illa | 5 |
| diligenter audirent. Ut primum diluxit, servus, qui | |
| cenanti ad pedes steterat, narrat, quae inter cenam | |
| ebrius dixisset, et hortatur, ut Caesarem occupet atque | |
| ipse se deferat. Usus consilio descendenti Caesari | 2.1 |
| occurrit et, cum malam mentem habuisse se pridie | |
| iurasset, id ut in se et in filios suos recideret, optavit | |
| et Caesarem, ut ignosceret sibi rediretque in gratiam | |
| secum, rogavit. Cum dixisset se Caesar facere: 'Nemo' | 3.1 |
| inquit 'credet te mecum in gratiam redisse, nisi ali- | |
| quid mihi donaveris', petitque non fastidiendam etiam | |
| a propitio summam et inpetravit. Caesar ait: 'Mea | |
| causa dabo operam, ne umquam tibi irascar.' Honeste | 4.1 |
| fecit Caesar, quod ignovit, quod liberalitatem clementiae | |
| adiecit; quicumque hoc audierit exemplum, necesse est | |
| Caesarem laudet, sed cum servum ante laudaverit. Non | |
| expectas, ut tibi narrem manu missum, qui hoc fecerat; | 5 |
| nec tamen gratis: pecuniam pro libertate eius Caesar | |
| numeraverat. | |
| Post tot exempla num dubium est, quin bene- | 28.1.1 |
| ficium aliquando a servo dominus accipiat? Quare | |
| potius persona rem minuat, quam personam res ipsa | |
| cohonestet? Eadem omnibus principia eademque origo; | |
| nemo altero nobilior, nisi cui rectius ingenium et arti- | 5 |
| bus bonis aptius. Qui imagines in atrio exponunt et | 2.1 |
| nomina familiae suae longo ordine ac multis stemmatum | |
| inligata flexuris in parte prima aedium conlocant, non | |
| noti magis quam nobiles sunt? Unus omnium parens | |
| mundus est, sive per splendidos sive per sordidos gra- | 5 |
| dus ad hunc prima cuiusque origo perducitur. Non | |
| est, quod te isti decipiant, qui, cum maiores suos | |
| recensent, ubicumque nomen inlustre <de>fecit, illo deum | |
| <in>fulciunt. Neminem despexeris, etiam si circa illum | 3.1 |
| obsoleta sunt nomina et parum indulgente adiuta for- | |
| tuna. Sive libertini ante vos habentur sive servi sive | |
| exterarum gentium homines, erigite audacter animos | |
| et, quidquid in medio sordidi iacet, transilite; expectat | 5 |
| vos in summo magna nobilitas. Quid superbia in | 4.1 |
| tantam vanitatem adtollimur, ut beneficia a servis in- | |
| dignemur accipere et sortem eorum spectemus obliti | |
| meritorum? Servum tu quemquam vocas, libidinis et | |
| gulae servus et adulterae, immo adulterarum commune | 5 |
| mancipium? Servum vocas quemquam tu? Quo tan- | 5.1 |
| dem ab istis gerulis raperis cubile istud tuum circum- | |
| ferentibus? quo te penulati in militum quidem non | |
| volgarem cultum subornati, quo, inquam, te isti effe- | |
| runt? ad ostium alicuius ostiarii, ad hortos alicuius | 5 |
| ne ordinarium quidem habentis officium; et deinde | |
| negas tibi a servo tuo beneficium dari posse, cui oscu- | |
| lum alieni servi beneficium est? Quae est tanta animi | 6.1 |
| discordia? eodem tempore servos despicis et colis, im- | |
| periosus intra limen atque inpotens, humilis foris et | |
| tam contemptus quam contemnens; neque enim ulli | |
| magis abiciunt animos, quam qui inprobe tollunt, nulli- | 5 |
| que ad calcandos alios paratiores, quam qui contumelias | |
| facere accipiendo didicerunt. |