| Vettius, praetor Marsorum, ducebatur ad Roma- | 3.23.5.1 |
| num imperatorem; servus eius gladium militi illi ipsi, | |
| a quo trahebatur, eduxit et primum dominum occidit, | |
| deinde: 'Tempus est' inquit 'me et mihi consulere! | |
| iam dominum manu misi', atque ita traiecit se uno | 5 |
| ictu. Da mihi quemquam, qui magnificentius dominum | |
| servaverit. | |
| Corfinium Caesar obsidebat, tenebatur inclusus | 24.1.1 |
| Domitius; imperavit medico eidemque servo suo, ut | |
| sibi venenum daret. Cum tergiversantem videret: | |
| 'Quid cunctaris' inquit, 'tamquam in tua potestate | |
| totum istud sit? mortem rogo armatus.' Tum ille | 5 |
| promisit et medicamentum innoxium bibendum illi | |
| dedit; quo cum sopitus esset, accessit ad filium eius | |
| et: 'Iube' inquit 'me adservari, dum ex eventu intel- | |
| legas, an venenum patri tuo dederim.' Vixit Domitius | |
| et servatus a Caesare est; prior tamen illum servus | 10 |
| servaverat. | |
| Bello civili proscriptum dominum servus abscon- | 25.1.1 |
| dit et, cum anulos eius sibi aptasset ac vestem in- | |
| duisset, speculatoribus occurrit nihilque se deprecari, | |
| quo minus imperata peragerent, dixit et deinde cervicem | |
| porrexit. Quanti viri est pro domino eo tempore mori | 5 |
| velle, quo rara erat fides dominum mori nolle! in | |
| publica crudelitate mitem inveniri, in publica perfidia | |
| fidelem! cum praemia proditionis ingentia ostendantur, | |
| praemium fidei mortem concupiscere! | |
| Nostri saeculi exempla non praeteribo. Sub Tib. | 26.1.1 |
| Caesare fuit accusandi frequens et paene publica rabies, | |
| quae omni civili bello gravius togatam civitatem con- | |
| fecit; excipiebatur ebriorum sermo, simplicitas iocan- | |
| tium; nihil erat tutum; omnis saeviendi placebat occa- | 5 |
| sio, nec iam reorum expectabantur eventus, cum esset | |
| unus. Cenabat Paulus praetorius in convivio quodam | |
| imaginem Tib. Caesaris habens ectypa et eminente | |
| gemma. Rem ineptissimam fecero, si nunc verba quae- | 2.1 |
| siero, quemadmodum dicam illum matellam sumpsisse; | |
| quod factum simul et Maro ex notis illius temporis | |
| vestigatoribus notavit et servus eius, quoi nectebantur | |
| insidiae, ei ebrio anulum extraxit. Et cum Maro con- | 5 |
| vivas testaretur admotam esse imaginem obscenis et | |
| iam subscriptionem conponeret, ostendit in manu sua | |
| servus anulum. Si quis hunc servum vocat, et illum | |
| convivam vocabit. |