| Multa iam beneficiorum exempla referam et dissi- | 3.23.1.1 |
| milia et quaedam inter se contraria. Dedit aliquis | |
| domino suo vitam, dedit mortem, servavit periturum | |
| et, hoc si parum est, pereundo servavit; alius mortem | |
| domini adiuvit, alius decepit. Claudius Quadrigarius in | 2.1 |
| duodevicensimo annalium tradit, cum obsideretur Gru- | |
| mentum et iam ad summam desperationem ventum | |
| esset, duos servos ad hostem transfugisse et operae | |
| pretium fecisse. Deinde urbe capta passim discurrente | 5 |
| victore illos per nota itinera ad domum, in qua ser- | |
| vierant, praecucurrisse et dominam suam ante egisse; | |
| quaerentibus, quaenam esset, dominam et quidem cru- | |
| delissimam ad supplicium ab ipsis duci professos esse. | |
| Eductam deinde extra muros summa cura celasse, donec | 10 |
| hostilis ira consideret; deinde, ut satiatus miles cito | |
| ad Romanos mores rediit, illos quoque ad suos redisse | |
| et dominam sibi ipsos dedisse. Manu misit utrumque | 3.1 |
| e vestigio illa nec indignata est ab his se vitam acce- | |
| pisse, in quos vitae necisque potestatem habuisset. | |
| Potuit sibi hoc vel magis gratulari; aliter enim servata | |
| munus notae et volgaris clementiae habuisset, sic ser- | 5 |
| vata nobilis fabula et exemplum duarum urbium fuit. | |
| In tanta confusione captae civitatis cum sibi quisque | 4.1 |
| consuleret, omnes ab illa praeter transfugas fugerunt; | |
| at hi, ut ostenderent, quo animo facta esset prior illa | |
| transitio, a victoribus ad captivam transfugerunt per- | |
| sonam parricidarum ferentes; quod in illo beneficio | 5 |
| maximum fuit, tanti iudicaverunt, ne domina occide- | |
| retur, videri dominam occidisse. Non est, mihi crede, | |
| condicio servilis animi egregium factum fama sceleris | |
| emisse. |