| Errat, si quis existimat servitutem in totum ho- | 3.20.1.1 |
| minem descendere. Pars melior eius excepta est: cor- | |
| pora obnoxia sunt et adscripta dominis, mens quidem | |
| sui iuris, quae adeo libera et vaga est, ut ne ab hoc | |
| quidem carcere, cui inclusa est, teneri queat, quo minus | 5 |
| inpetu suo utatur et ingentia agat et in infinitum | |
| comes caelestibus exeat. Corpus itaque est, quod do- | 2.1 |
| mino fortuna tradidit; hoc emit, hoc vendit; interior | |
| illa pars mancipio dari non potest. Ab hac quidquid | |
| venit, liberum est; nec enim aut nos omnia iubere | |
| possumus aut in omnia servi parere coguntur: contra | 5 |
| rem publicam imperata non facient, nulli sceleri manus | |
| commodabunt. | |
| Quaedam sunt, quae leges nec iubent nec vetant | 21.1.1 |
| facere; in iis servus materiam beneficii habet. Quam | |
| diu praestatur, quod a servo exigi solet, ministerium | |
| est; ubi plus, quam quod servo necesse est, beneficium | |
| est; ubi in adfectum amici transit, desinit vocari mini- | 5 |
| sterium. Est aliquid, quod dominus praestare servo | 2.1 |
| debeat, ut cibaria, ut vestiarium; nemo hoc dixit bene- | |
| ficium; at indulsit, liberalius educavit, artes, quibus | |
| erudiuntur ingenui, tradidit: beneficium est. Idem e | |
| contrario fit in persona servi: quidquid est, quod ser- | 5 |
| vilis officii formulam excedit, quod non ex imperio, | |
| sed ex voluntate praestatur, beneficium est, si modo | |
| tantum est, ut hoc vocari potuerit quolibet alio prae- | |
| stante. | |
| Servus, ut placet Chrysippo, perpetuus mercen- | 22.1.1 |
| narius est. Quemadmodum ille beneficium dat, ubi | |
| plus praestat, quam <in> quod operas locavit, sic servus, | |
| ubi benevolentia erga dominum fortunae suae modum | |
| transit et altius aliquid ausus, quod etiam felicius | 5 |
| natis decori esset, spem domini antecessit, beneficium | |
| est intra domum inventum. An aecum videtur tibi, | 2.1 |
| quibus, si minus debito faciant, irascimur, non haberi | |
| gratiam, si plus debito solitoque fecerint? Vis scire, | |
| quando non sit beneficium? ubi dici potest: 'Quid, si | |
| nollet?' Ubi vero id praestitit, quod nolle licuit, | 5 |
| voluisse laudandum est. Inter se contraria sunt bene- | 3.1 |
| ficium et iniuria; potest dare beneficium domino, si a | |
| domino iniuriam accipere. Atqui de iniuriis domino- | |
| rum in servos qui audiat positus est, qui et saevitiam | |
| et libidinem et in praebendis ad victum necessariis | 5 |
| avaritiam conpescat. Quid ergo? beneficium dominus | |
| a servo accipit? immo homo ab homine. Denique, | 4.1 |
| quod in illius potestate fuit, fecit: beneficium domino | |
| dedit; ne a servo acceperis, in tua potestate est. Quis | |
| autem tantus est, quem non fortuna indigere etiam | |
| infimis cogat? | 5 |