| Non est dubium, quin servus beneficium dare possit | 3.19.1.1 |
| cuilibet; quare ergo non et domino suo possit? 'Quia | |
| non potest' inquit 'creditor domini sui fieri, si pecu- | |
| niam illi dederit. Alioqui cottidie dominum suum | |
| obligat: peregrinantem sequitur, aegro ministrat, rus | 5 |
| eius labore summo colit; omnia tamen ista, quae alio | |
| praestante beneficia dicerentur, praestante servo mini- | |
| steria sunt. Beneficium enim id est, quod quis dedit, | |
| cum illi liceret et non dare; servus autem non habet | |
| negandi potestatem; ita non praestat, sed paret, nec | 10 |
| id se fecisse iactat, quod non facere non potuit.' Iam | 2.1 |
| sub ista ipsa lege vincam et eo perducam servum, ut | |
| in multa liber sit; interim dic mihi, si tibi ostendero | |
| aliquem pro salute domini sui sine respectu sui dimi- | |
| cantem et confossum volneribus reliquias tamen sangui- | 5 |
| nis ab ipsis vitalibus fundentem et, ut ille effugiendi | |
| tempus habeat, moram sua morte quaerentem, hunc tu | |
| negabis beneficium dedisse, quia servus est? Si tibi | 3.1 |
| ostendero aliquem, ut secreta domini prodat, nulla | |
| tyranni pollicitatione corruptum, nullis territum minis, | |
| nullis cruciatibus victum avertisse, quantum potuerit, | |
| suspiciones quaerentis et inpendisse spiritum fidei, hunc | 5 |
| tu negabis beneficium domino dedisse, quia servus est? | |
| Vide, ne eo maius sit, quo rarius est exemplum vir- | 4.1 |
| tutis in servis, eoque gratius, quod, cum fere invisa | |
| imperia sint et omnis necessitas gravis, commune ser- | |
| vitutis odium in aliquo domini caritas vicit. Ita non | |
| ideo beneficium non est, quia a servo profectum est, | 5 |
| sed ideo maius, quia deterrere ab illo ne servitus qui- | |
| dem potuit. |