| Quamquam quaeritur a quibusdam, sicut ab Heca- | 3.18.1.1 |
| tone, an beneficium dare servus domino possit. Sunt | |
| enim, qui ita distinguant, quaedam beneficia esse, quae- | |
| dam officia, quaedam ministeria; beneficium esse, quod | |
| alienus det (alienus est, qui potuit sine reprehensione | 5 |
| cessare); officium esse filii, uxoris, earum personarum, | |
| quas necessitudo suscitat et ferre opem iubet; mini- | |
| sterium esse servi, quem condicio sua eo loco posuit, | |
| ut nihil eorum, quae praestat, inputet superiori. * | |
| Praeterea servum qui negat dare aliquando domino | 2.1 |
| beneficium, ignarus est iuris humani; refert enim, cuius | |
| animi sit, qui praestat, non cuius status. Nulli prae- | |
| clusa virtus est; omnibus patet, omnes admittit, omnes | |
| invitat, et ingenuos et libertinos et servos et reges et | 5 |
| exules; non eligit domum nec censum, nudo homine | |
| contenta est. Quid enim erat tuti adversus repentina, | |
| quid animus magnum promitteret sibi, si certam vir- | |
| tutem fortuna amitteret? Si non dat beneficium ser- | 3.1 |
| vus domino, nec regi quisquam suo nec duci suo miles; | |
| quid enim interest, quali quis teneatur imperio, si | |
| summo tenetur? Nam si servo, quo minus in nomen | |
| meriti perveniat, necessitas obstat et patiendi ultima | 5 |
| timor, idem istuc obstabit et ei, qui regem habet, et | |
| ei, qui ducem, quoniam sub dispari titulo paria in illos | |
| licent. Atqui dant regibus suis, dant imperatoribus | |
| beneficia: ergo et dominis. Potest servus iustus esse, | 4.1 |
| potest fortis, potest magni animi: ergo et beneficium | |
| dare potest; nam et hoc virtutis est. Adeo quidem | |
| dominis servi beneficia possunt dare, ut ipsos saepe | |
| beneficii sui fecerint. | 5 |