| 'Quid ergo? inpunitus erit ingratus?' Quid ergo, | 3.17.1.1 |
| inpunitus erit inpius? quid malignus? quid avarus? | |
| quid inpotens? quid crudelis? Inpunita tu credis esse, | |
| quae invisa sunt, aut ullum supplicium gravius existi- | |
| mas publico odio? Poena est, quod non audet ab ullo | 2.1 |
| beneficium accipere, quod non audet ulli dare, quod | |
| omnium designatur oculis aut designari se iudicat, quod | |
| intellectum rei optimae ac dulcissimae amisit. An tu | |
| infelicem vocas, qui caruit acie, cuius aures morbus | 5 |
| obstruxit, non vocas miserum eum, qui sensum bene- | |
| ficiorum amisit? Testes ingratorum omnium deos | 3.1 |
| metuit, urit illum et angit intercepti beneficii con- | |
| scientia; denique satis haec ipsa poena magna est, quod | |
| rei, ut dicebam, iocundissimae fructum non percipit. | |
| At quem iuvat accepisse, aequali perpetuaque voluptate | 5 |
| fruitur et animum eius, a quo accepit, non rem intuens | |
| gaudet. Gratum hominem semper beneficium delectat, | |
| ingratum semel. Conparari autem potest utriusque | 4.1 |
| vita, cum alter tristis sit et sollicitus, qualis esse in- | |
| fitiator ac fraudulentus solet, apud quem non paren- | |
| tium, qui debet, honor est, non educatoris, non prae- | |
| ceptorum, alter laetus, hilaris, occasionem referendae | 5 |
| gratiae expectans et ex hoc ipso adfectu gaudium | |
| grande percipiens nec quaerens, quomodo decoquat, sed | |
| quemadmodum plenius uberiusque respondeat non solum | |
| parentibus et amicis, sed humilioribus quoque personis? | |
| Nam etiam si a servo suo beneficium accepit, aestimat, | 10 |
| non a quo, sed quid acceperit. |