| Utinam quidem persuadere possemus, ut pecunias | 3.15.1.1 |
| creditas tantum a volentibus acciperent! utinam nulla | |
| stipulatio emptorem venditori obligaret nec pacta con- | |
| ventaque inpressis signis custodirentur, fides potius illa | |
| servaret et aecum colens animus! Sed necessaria | 2.1 |
| optimis praetulerunt et cogere fidem quam expectare | |
| malunt. Adhibentur ab utraque parte testes; ille per | |
| tabulas plurium nomina interpositis parariis facit; ille | |
| non est interrogatione contentus, nisi reum manu sua | 5 |
| tenuit. O turpem humani generis fraudis ac nequitiae | 3.1 |
| publicae confessionem! anulis nostris plus quam animis | |
| creditur. In quid isti ornati viri adhibiti sunt? in | |
| quid inprimunt signa? nempe ne ille neget accepisse | |
| se, quod accepit. Hos incorruptos viros et vindices | 5 |
| veritatis existimas? at his ipsis non aliter statim pe- | |
| cuniae conmittentur. Ita non honestius erat a quibus- | |
| dam fidem falli, quam ab omnibus perfidiam timeri? | |
| Hoc unum deest avaritiae, ut beneficia sine sponsore | 4.1 |
| non demus. Generosi animi est et magnifici iuvare, | |
| prodesse; qui dat beneficia, deos imitatur, qui repetit, | |
| feneratores. Quid illos, dum vindicamus, in turbam | |
| sordidissimam redigimus? | 5 |
| 'Plures' inquit 'ingrati erunt, si nulla adversus | 16.1.1 |
| ingratum datur actio.' Immo pauciores, quia maiore | |
| dilectu dabuntur beneficia. Deinde non expedit notum | |
| omnibus fieri, quam multi ingrati sint; pudorem enim | |
| rei tollet multitudo peccantium, et desinet esse probri | 5 |
| loco commune maledictum. Numquid iam ulla repudio | 2.1 |
| erubescit, postquam inlustres quaedam ac nobiles femi- | |
| nae non consulum numero sed maritorum annos suos | |
| conputant et exeunt matrimonii causa, nubunt repudii? | |
| Tamdiu istuc timebatur, quamdiu rarum erat; quia | 5 |
| nulla sine divortio acta sunt, quod saepe audiebant, | |
| facere didicerunt. Numquid iam ullus adulterii pudor | 3.1 |
| est, postquam eo ventum est, ut nulla virum habeat, | |
| nisi ut adulterum inritet? Argumentum est deformitatis | |
| pudicitia. Quam invenies tam miseram, tam sordidam, | |
| ut illi satis sit unum adulterorum par, nisi singulis | 5 |
| divisit horas? et non sufficit dies omnibus, nisi apud | |
| alium gestata est, apud alium mansit. Infrunita et | |
| antiqua est, quae nesciat matrimonium vocari unum | |
| adulterium. Quemadmodum horum delictorum iam | 4.1 |
| evanuit pudor, postquam res latius evagata est, ita | |
| ingratos plures efficies et avidiores, si numerare se | |
| coeperint. |