| 'Tardiores' inquit 'ad beneficia danda facimus non | 3.13.1.1 |
| vindicando data nec infitiatores eorum adficiendo poena.' | |
| Sed illud quoque tibi e contrario occurrat multo tar- | |
| diores futuros ad accipienda beneficia, si periculum | |
| causae dicundae adituri erunt et innocentiam sollicitiore | 5 |
| habituri loco. Deinde erimus per hoc ipsi quoque ad | 2.1 |
| danda tardiores; nemo enim libenter dat invitis, sed | |
| quicumque ad bene faciendum bonitate invitatus est | |
| et ipsa pulchritudine rei, etiam libentius dabit nihil | |
| debituris nisi quod volent. Minuitur enim gloria eius | 5 |
| officii, cui diligenter cautum est. | |
| Deinde pauciora erunt beneficia, sed veriora; quid | 14.1.1 |
| autem mali est inhiberi beneficiorum temeritatem? Hoc | |
| enim ipsum secuti sunt, qui nullam legem huic con- | |
| stituerunt, ut circumspectius donaremus, circumspectius | |
| eligeremus eos, in quos merita conferuntur. Etiam | 2.1 |
| atque etiam, cui des, considera: nulla actio erit, nulla | |
| repetitio. Erras, si existimas succursurum tibi iudicem; | |
| nulla lex te in integrum restituet, solam accipientis | |
| fidem specta. Hoc modo beneficia auctoritatem suam | 5 |
| tenent et magnifica sunt; pollues illa, si materiam | |
| litium feceris. Aequissima vox est et ius gentium prae | 3.1 |
| se ferens: 'Redde, quod debes'; haec turpissima est in | |
| beneficio: 'Redde!' Quid? reddet vitam, quam debet? | |
| dignitatem? securitatem? sanitatem? Reddi maxima | 4.1 |
| quaeque non possunt. 'At pro iis' inquit 'aliquid, | |
| quod tanti sit.' Hoc est, quod dicebam, interituram | |
| tantae rei dignitatem, si beneficium mercem facimus. | |
| Non est inritandus animus ad avaritiam, ad querellas, | 5 |
| ad discordiam; sua sponte in ista fertur. Quantum | |
| possumus, resistamus et quaerenti occasiones ampu- | |
| temus. |