| 'Quaedam' inquit 'privilegia parentibus data sunt; | 3.11.1.1 |
| quomodo horum extra ordinem habita ratio est, sic | |
| aliorum quoque beneficorum haberi debet.' Parentium | |
| condicionem sacravimus, quia expediebat liberos tolli; | |
| sollicitandi ad hunc laborem erant incertam adituri | 5 |
| fortunam. Non poterat illis dici, quod beneficia dan- | |
| tibus dicitur: 'Cui des, elige; ipse tecum, si deceptus | |
| es, querere; dignum adiuva.' In liberis tollendis nihil | |
| iudicio tollentium licet, tota res voti est; itaque, ut | |
| aequiore animo adirent aleam, danda aliqua illis potestas | 10 |
| fuit. Deinde alia condicio parentium est, qui beneficia, | 2.1 |
| quibus dederunt, dant nihilo minus daturique sunt, | |
| nec est periculum, ne dedisse ipsos mentiantur; in | |
| ceteris quaeri debet, non tantum an receperint, sed an | |
| dederint, horum in confesso merita sunt, et, quia utile | 5 |
| est iuventuti regi, inposuimus illi quasi domesticos | |
| magistratus, sub quorum custodia contineretur. Deinde | 3.1 |
| omnium parentium unum erat beneficium, itaque aesti- | |
| mari semel potuit; alia diversa sunt, dissimilia, infinitis | |
| inter se intervallis distantia; itaque sub nullam regulam | |
| cadere potuerunt, cum aequius esset omnia relinqui | 5 |
| quam omnia aequari. | |
| Quaedam magno dantibus constant, quaedam acci- | 12.1.1 |
| pientibus magna sunt, sed gratuita tribuentibus. Quae- | |
| dam amicis data sunt, quaedam ignotis; plus est, quam- | |
| vis idem detur, si ei datur, quem nosse a beneficio | |
| tuo incipis. Hic auxilia tribuit, ille ornamenta, ille | 5 |
| solacia. Invenies, qui nihil putet esse iocundius, nihil | 2.1 |
| maius quam habere, in quo calamitas adquiescat; in- | |
| venies rursus, qui dignitati suae, quam securitati con- | |
| suli malit; est, qui plus ei debere se iudicet, per quem | |
| tutior est, quam ei, per quem honestior. Proinde ista | 5 |
| maiora aut minora erunt, prout fuerit iudex aut huc | |
| aut illo inclinatus animo. Praeterea creditorem mihi | 3.1 |
| ipse eligo, beneficium saepe ab eo accipio, a quo nolo, | |
| et aliquando ignorans obligor: quid facies? ingratum | |
| vocabis eum, cui beneficium inscio et, si scisset, non | |
| accepturo inpositum est? non vocabis eum, qui utcum- | 5 |
| que acceptum non reddidit? Aliquis dedit mihi bene- | 4.1 |
| ficium, sed idem postea fecit iniuriam: utrum uno | |
| munere ad patientiam iniuriarum omnium adstringor, | |
| an proinde erit, ac si gratiam rettulerim, quia benefi- | |
| cium suum ipse insequenti iniuria rescidit? Quomodo | 5 |
| deinde aestimabis, utrum plus sit, quod accepit, an | |
| quo laesus est? Dies me deficiet omnes difficultates | |
| persequi temptantem. |