| Quid, quod quaedam beneficia vocantur, quia nimis | 3.9.1.1 |
| concupiscuntur, quaedam non sunt ex hac volgari nota | |
| sed maiora, etiam si minus adparent? Beneficium | 2.1 |
| vocas dedisse potentis populi civitatem, in quatuor- | |
| decim deduxisse et defendisse capitis reum; quid utilia | |
| suasisse? quid retinuisse, ne in scelus rueret? quid | |
| gladium excussisse morituro? quid efficacibus remediis | 5 |
| lugentem et, quos desiderabat, volentem sequi ad vitae | |
| consilium reduxisse? quid adsedisse aegro et, cum | |
| valetudo eius ac salus momentis constaret, excepisse | |
| idonea cibo tempora et cadentes venas vino refecisse | |
| et medicum adduxisse morienti? Haec quis aestimabit? | 3.1 |
| quis dissimilibus beneficiis iubebit beneficia pensari? | |
| 'Donavi tibi domum'; sed ego tuam supra te ruere | |
| praedixi. 'Dedi tibi patrimonium'; sed ego naufrago | |
| tabulam. 'Pugnavi pro te et volnera excepi'; at ego | 5 |
| vitam tibi silentio dedi. Cum aliter beneficium detur, | |
| aliter reddatur, paria facere difficile est. | |
| Dies praeterea beneficio reddendo non dicitur, sicut | 10.1.1 |
| pecuniae creditae; itaque potest, qui nondum reddidit, | |
| reddere. Dic enim, intra quod tempus deprendatur | |
| ingratus. Maxima beneficia probationem non habent, | 2.1 |
| saepe intra tacitam duorum conscientiam latent; an | |
| hoc inducimus, ut non demus beneficia sine teste? | |
| Quam deinde poenam ingratis constituimus? unam om- | 3.1 |
| nibus, cum disparia sint? inaequalem et pro cuiusque | |
| beneficio maiorem, minorem? Age, intra pecuniam | |
| versabitur taxatio: quid, quod quaedam vitae beneficia | |
| sunt et maiora vita? His quae pronuntiabitur poena? | 5 |
| minor beneficio? iniqua est; par et capitalis? quid | |
| inhumanius quam cruentos esse beneficiorum exitus? |