| Itaque non haec parum idonea res visa est, quae | 3.8.1.1 |
| deduceretur ad iudicem, sed nemo huic rei satis idoneus | |
| iudex inventus est; quod non admiraberis, si excusseris, | |
| quid habiturus fuerit difficultatis, quisquis in eiusmodi | |
| reum exisset. Donavit aliquis magnam pecuniam, sed | 2.1 |
| dives, sed non sensurus inpendium; donavit alius, sed | |
| toto patrimonio cessurus; summa eadem est, beneficium | |
| idem non est. Etiamnunc adice: hic pecuniam pro | |
| addicto dependit, sed cum illam domo protulisset; ille | 5 |
| dedit eandem, sed mutuam sumpsit aut rogavit et se | |
| obligari ingenti merito passus est; eodem existimas | |
| loco esse illum, qui beneficium ex facili largitus est, | |
| et hunc, qui accepit, ut daret? Tempore quaedam | 3.1 |
| magna fiunt, non summa: beneficium est donata pos- | |
| sessio, cuius fertilitas laxare possit annonam, benefi- | |
| cium est unus in fame panis; beneficium est donare | |
| regiones, per quas magna flumina et navigabilia de- | 5 |
| currant, beneficium est arentibus siti et vix spiritum | |
| per siccas fauces ducentibus monstrare fontem. Quis | |
| inter se ista conparabit? quis expendet? Difficilis est | |
| sententia, quae non rem, sed vim rei quaerit; eadem | |
| licet sint, aliter data non idem pendent. Dedit hic | 4.1 |
| mihi beneficium, sed non libenter, sed dedisse se que- | |
| stus est, sed superbius me, quam solebat, adspexit, | |
| sed tam tarde dedit, ut plus praestaturus fuerit, si cito | |
| negasset: horum quomodo iudex inibit aestimationem, | 5 |
| cum sermo et dubitatio et voltus meriti gratiam de- | |
| struant? |