| Hoc tam invisum vitium an inpunitum esse debeat, | 3.6.1.1 |
| quaeritur, et an haec lex, quae in scholis exercetur, | |
| etiam in civitate ponenda sit, qua ingrati datur actio; | |
| quae videtur aequa omnibus. 'Quidni? cum urbes | |
| quoque urbibus, quae praestitere, exprobrent et <in> | 5 |
| maiores conlata a posteris exigant.' Nostri maiores, | 2.1 |
| maximi scilicet viri, ab hostibus tantum res repetierunt, | |
| beneficia magno animo dabant, magno perdebant; ex- | |
| cepta Macedonum gente non est in ulla data adversus | |
| ingratum actio. Magnumque hoc argumentum est dan- | 5 |
| dam non fuisse, quia adversus maleficium omne con- | |
| sensimus, et homicidii, veneficii, parricidii, violatarum | |
| religionum aliubi atque aliubi diversa poena est, sed | |
| ubique aliqua, hoc frequentissimum crimen nusquam | |
| punitur, ubique inprobatur; neque absolvimus illud, | 10 |
| sed cum difficilis esset incertae rei aestimatio, tantum | |
| odio damnavimus et inter ea reliquimus, quae ad iudices | |
| deos mittimus. | |
| Rationes autem multae mihi occurrunt, propter | 7.1.1 |
| quas crimen hoc in legem cadere non debeat. Primum | |
| omnium pars optima beneficii periit, si actio sicut | |
| certae pecuniae aut ex conducto et locato datur. Hoc | |
| enim in illo speciosissimum est, quod dedimus vel per- | 5 |
| dituri, quod totum permisimus accipientium arbitrio; | |
| si adpello, si ad iudicem voco, incipit non beneficium | |
| esse, sed creditum. Deinde cum res honestissima sit | 2.1 |
| referre gratiam, desinit esse honesta, si necessaria est; | |
| non magis enim laudabit quisquam gratum hominem, | |
| quam eum, qui depositum reddidit aut, quod debebat, | |
| citra iudicem solvit. Ita duas res, quibus in vita hu- | 3.1 |
| mana nihil pulchrius est, corrumpimus, gratum homi- | |
| nem et beneficium; quid enim aut in hoc magnificum | |
| est, si beneficium non dat, sed commodat, aut in illo, | |
| qui reddit, non quia vult, sed quia necesse est? Non | 5 |
| est gloriosa res gratum esse, nisi tutum est ingratum | |
| fuisse. Adice nunc, quod huic uni legi omnia fora | 4.1 |
| vix sufficient. Quis erit, qui non agat? quis, cum quo | |
| non agatur? omnes sua extollunt, omnes etiam minima, | |
| quae in alios contulere, dilatant. Praeterea, quaecum- | 5.1 |
| que in cognitionem cadunt, conprendi possunt et non | |
| dare infinitam licentiam iudici; ideo melior videtur con- | |
| dicio causae bonae, si ad iudicem quam si ad arbitrum | |
| mittitur, quia illum formula includit et certos, quos | 5 |
| non excedat, terminos ponit, huius libera et nullis ad- | |
| stricta vinculis religio et detrahere aliquid potest et | |
| adicere et sententiam suam, non prout lex aut iustitia | |
| suadet, sed prout humanitas aut misericordia inpulit, | |
| regere. Ingrati actio non erat iudicem adligatura sed | 6.1 |
| <in> regno liberrimo positura. Quid sit enim beneficium, | |
| non constat, deinde, quantum sit; refert, quam benigne | |
| illud interpretetur iudex. Quid sit ingratus, nulla lex | |
| monstrat; saepe et qui reddidit, quod accepit, ingratus | 5 |
| est, et qui non reddidit, gratus. De quibusdam et in- | 7.1 |
| peritus iudex demittere tabellam potest, ubi fecisse aut | |
| non fecisse pronuntiandum est, ubi prolatis cautionibus | |
| controversia tollitur, ubi inter disputantes ratio ius | |
| dicit; ubi vero animi coniectura capienda est, ubi id, | 5 |
| de quo sola sapientia decernit, in controversiam incidit, | |
| non potest sumi ad haec iudex ex turba selectorum, | |
| quem census in album et equestris hereditas misit. |