| Hoc loco reddendum est Epicuro testimonium, qui | 3.4.1.1 |
| adsidue queritur, quod adversus praeterita simus in- | |
| grati, quod, quaecumque percipimus bona, non redu- | |
| camus nec inter voluptates numeremus, cum certior | |
| nulla sit voluptas, quam quae iam eripi non potest. | 5 |
| Praesentia bona nondum tota in solido sunt, potest | 2.1 |
| illa casus aliquis incidere; futura pendent et incerta | |
| sunt; quod praeteriit, inter tuta sepositum est. Quo- | |
| modo gratus esse quisquam adversus beneficia potest, | |
| qui omnem vitam suam transilit praesentium totus ac | 5 |
| futurorum? Memoria gratum facit; memoriae minimum | |
| tribuit, quisquis spei plurimum. | |
| Quemadmodum, mi Liberalis, quaedam res semel | 5.1.1 |
| perceptae haerent, quaedam, ut scias, non est satis | |
| didicisse (intercidit enim eorum scientia, nisi con- | |
| tinuetur), geometriam dico et sublimium cursum et si | |
| qua alia propter suptilitatem lubrica sunt, ita beneficia | 5 |
| quaedam magnitudo non patitur excidere, quaedam | |
| minora sed numero plurima et temporibus diversa | |
| effluunt, quia, ut dixi, non subinde illa tractamus nec | |
| libenter, quid cuique debeamus, recognoscimus. Audi | 2.1 |
| voces petentium: nemo non victuram semper in animo | |
| suo memoriam dixit, nemo non deditum se et devotum | |
| professus est, et si quod aliud humilius verbum, quo | |
| se obpigneraret, invenit. Post exiguum tempus idem | 5 |
| illi verba priora quasi sordida et parum libera evitant; | |
| perveniunt deinde eo, quo, ut ego existimo, pessimus | |
| quisque atque ingratissimus pervenit, ut obliviscantur. | |
| Adeo enim ingratus est, qui oblitus est, ut ingratus | |
| sit, cui beneficium in mentem venit. | 10 |