| Quis tam ingratus est, quam qui, quod in prima | 3.2.1.1 |
| parte animi positum esse debuit et semper occurrere, | |
| ita seposuit et abiecit, ut in ignorantiam verteret? | |
| adparet illum non saepe de reddendo cogitasse, cui | |
| obrepsit oblivio. Denique ad reddendam gratiam et | 2.1 |
| virtute opus est et tempore et facultate et adspirante | |
| fortuna; qui meminit, sine inpendio gratus est. Hoc, | |
| quod non operam exigit, non opes, non felicitatem, | |
| qui non praestat, nullum habet, quo lateat, patrocinium; | 5 |
| numquam enim voluit gratus esse, qui beneficium tam | |
| longe proiecit, ut extra conspectum suum poneret. | |
| Quemadmodum, quae in usu sunt et manum cottidie | 3.1 |
| tactumque patiuntur, numquam periculum situs adeunt, | |
| illa, quae ad oculos non revocantur, sed extra conversa- | |
| tionem ut supervacua iacuerunt, sordes ipsa colligunt | |
| vetustate, ita, quidquid frequens cogitatio exercet ac | 5 |
| renovat, memoriae numquam subducitur, quae nihil | |
| perdit, nisi ad quod non saepe respexit. | |
| Praeter hanc causam aliae quoque sunt, quae | 3.1.1 |
| nobis merita non numquam maxima evellant. Prima | |
| omnium ac potentissima, quod novis semper cupidita- | |
| tibus occupati non, quid habeamus, sed quid petamus, | |
| <spectamus;> in id, quod adpetitur, intentis, quidquid est | 5 |
| domi, vile est. Sequitur autem, ut, ubi quod acceperis | 2.1 |
| leve novorum cupiditas fecit, auctor quoque eorum non | |
| sit in pretio. Amavimus aliquem et suspeximus et | |
| fundatum ab illo statum nostrum professi sumus, quam- | |
| diu nobis placebant ea, quae consecuti sumus; deinde | 5 |
| inrumpit animum aliorum admiratio, et ad ea inpetus | |
| factus est, uti mortalibus mos est ex magnis maiora | |
| cupiendi: protinus excidit, quidquid ante apud nos | |
| beneficium vocabatur, nec ea intuemur, quae nos aliis | |
| praeposuere, sed ea sola, quae fortuna praecedentium | 10 |
| ostentat. Non potest autem quisquam et invidere et | 3.1 |
| gratias agere, quia invidere querentis et maesti est, | |
| gratias agere gaudentis. Deinde quia nemo nostrum | 4.1 |
| novit nisi id tempus, quod cum maxime transit, ad | |
| praeterita rari animum retorquent; sic fit, ut prae- | |
| ceptores eorumque beneficia intercidant, quia totam | |
| pueritiam reliquimus; sic fit, ut in adulescentiam no- | 5 |
| stram conlata pereant, quia ipsa numquam retractatur. | |
| Nemo, quod fuit, tamquam in praeterito sed tamquam | |
| in perdito ponit, ideoque caduca memoria est futuro | |
| inminentium. |