| LIBER III | |
| Non referre beneficiis gratiam et est turpe et | 3.1.1.1 |
| apud omnes habetur, Aebuti Liberalis; ideo de in- | |
| gratis etiam ingrati queruntur, cum interim hoc omni- | |
| bus haeret, quod omnibus displicet, adeoque in con- | |
| trarium itur, ut quosdam habeamus infestissimos non | 5 |
| post beneficia tantum sed propter beneficia. Hoc pra- | 2.1 |
| vitate naturae accidere quibusdam non negaverim, plu- | |
| ribus, quia memoriam tempus interpositum subducit. | |
| Nam quae recentia apud illos viguerunt, ea interiecto | |
| spatio obsolescunt; de quibus fuisse mihi tecum dispu- | 5 |
| tationem scio, cum tu illos non ingratos vocares sed | |
| oblitos, tamquam ea res ingratum excuset, quae facit, | |
| aut, quia hoc accidit alicui, non sit ingratus, cum hoc | |
| non accidat nisi ingrato. Multa sunt genera ingrato- | 3.1 |
| rum, ut furum, ut homicidarum, quorum una culpa | |
| est, ceterum in partibus varietas magna; ingratus <est,> | |
| qui beneficium accepisse se negat, quod accepit, in- | |
| gratus est, qui dissimulat, ingratus, qui non reddit, | 5 |
| ingratissimus omnium, qui oblitus est. Illi enim si | 4.1 |
| non solvunt, tamen debent, et extat apud illos vestigium | |
| certe meritorum intra malam conscientiam inclusorum; | |
| aliquando ad referendam gratiam converti ex aliqua | |
| causa possunt, si illos pudor admonuerit, si subita | 5 |
| honestae rei cupiditas, qualis solet ad tempus etiam | |
| in malis pectoribus exurgere, si invitaverit facilis | |
| occasio; hic numquam fieri gratus potest, cui beneficium | |
| totum elapsum est. Et utrum tu peiorem vocas, apud | |
| quem gratia beneficii intercidit, an apud quem etiam | 10 |
| memoria? Vitiosi oculi sunt, qui lucem reformidant, | 5.1 |
| caeci, qui non vident; et parentes suos non amare in- | |
| pietas est, non adgnoscere insania. |