| Itaque adtende, iam intellegis nihil me, quod | 2.35.1.1 |
| opinio tua refugiat, dicere: illi beneficio, quod actio | |
| perficit, relata gratia est, si illud benevole excipimus; | |
| illud alterum, quod re continetur, nondum reddidimus, | |
| sed volemus reddere. Voluntati voluntate satis fecimus, | 5 |
| rei rem debemus. Itaque, quamvis rettulisse illum | |
| gratiam dicamus, qui beneficium libenter accipit, iube- | |
| mus tamen et simile aliquid ei, quod accepit, reddere. | |
| A consuetudine quaedam, quae dicimus, abhorrent, de- | 2.1 |
| inde alia via ad consuetudinem redeunt: negamus in- | |
| iuriam accipere sapientem, tamen, qui illum pugno | |
| percusserit, iniuriarum damnabitur; negamus stulti quid- | |
| quam esse, et tamen eum, qui rem aliquam stulto sub- | 5 |
| ripuit, furti condemnabimus; insanire omnes dicimus, | |
| nec omnes curamus elleboro; his ipsis, quos vocamus | |
| insanos, et suffragium et iuris dictionem conmittimus. | |
| Sic dicimus eum, qui beneficium bono animo accipit, | 3.1 |
| gratiam rettulisse, nihilo minus illum in aere alieno | |
| relinquimus gratiam relaturum, etiam cum rettulit. | |
| Exhortatio est illa, non infitiatio <beneficii, ne> beneficia | |
| timeamus, ne ut intolerabili sarcina pressi deficiamus | 5 |
| animo. 'Bona mihi donata sunt et fama defensa, de- | |
| tractae sordes, spiritus <servatus> et libertas spiritu po- | |
| tior: et quomodo referre gratiam potero? quando ille | |
| veniet dies, quo illi animum meum ostendam?' Hic | 4.1 |
| ipse est, quo ille suum ostendit. Excipe beneficium, | |
| amplexare, gaude, non quod accipias, sed quod reddas | |
| debiturusque sis; non adibis tam magnae rei periculum, | |
| ut casus ingratum facere te possit. Nullas tibi pro- | 5 |
| ponam difficultates, ne despondeas animum, ne laborum | |
| ac longae servitutis expectatione deficias; non differo | |
| te, de praesentibus fiat. Numquam eris gratus, nisi | 5.1 |
| statim es. Quid ergo facies? non arma sumenda sunt: | |
| fortasse erunt; non maria emetienda: fortasse etiam | |
| ventis minantibus solves. Vis reddere beneficium? | |
| benigne accipe; rettulisti gratiam, non ut solvisse te | 5 |
| putes, sed ut securior debeas. |