| 'Quid ergo?' inquit 'rettulit gratiam, qui nihil | 2.34.1.1 |
| fecit?' Primum fecit: bono animo bonum optulit et, | |
| quod est amicitiae, ex aequo. Post deinde aliter bene- | |
| ficium, aliter creditum solvitur; non est, quod expectes, | |
| ut solutionem tibi ostendam; res inter animos geritur. | 5 |
| Quod dico, non videbitur durum, quamvis primo contra | 2.1 |
| opinionem tuam pugnet, si te commodaveris mihi et | |
| cogitaveris plures esse res quam verba. Ingens copia | |
| est rerum sine nomine, quas non propriis adpellatio- | |
| nibus notamus, sed alienis commodatisque: pedem et | 5 |
| nostrum dicimus et lecti et veli et carminis, canem et | |
| venaticum et marinum et sidus; quia non sufficimus, | |
| ut singulis singula adsignemus, quotiens opus est, mu- | |
| tuamur. Fortitudo est virtus pericula iusta contemnens | 3.1 |
| aut scientia periculorum repellendorum, excipiendorum, | |
| provocandorum; dicimus tamen et gladiatorem fortem | |
| virum et servum nequam, quem in contemptum mortis | |
| temeritas inpulit. Parsimonia est scientia vitandi sump- | 4.1 |
| tus supervacuos aut ars re familiari moderate utendi; | |
| parcissimum tamen hominem vocamus pusilli animi et | |
| contracti, cum infinitum intersit inter modum et angu- | |
| stias. Haec alia sunt natura, sed efficit inopia ser- | 5 |
| monis, ut et hunc et illum parcum vocemus, ut et ille | |
| fortis dicatur cum ratione fortuita despiciens et hic | |
| sine ratione in pericula excurrens. Sic beneficium est | 5.1 |
| et actio, ut diximus, benefica et ipsum, quod datur | |
| per illam actionem, ut pecunia, ut domus, ut prae- | |
| texta; unum utrique nomen est, vis quidem ac potestas | |
| longe alia. | 5 |