| 'Qui accepit' inquit 'beneficium, licet animo beni- | 2.32.1.1 |
| gnissimo acceperit, nondum consummavit officium suum; | |
| restat enim pars reddendi; sicut in lusu est aliquid | |
| pilam scite ac diligenter excipere, sed non dicitur bonus | |
| lusor, nisi qui apte et expedite remisit, quam acceperat.' | 5 |
| Exemplum hoc dissimile est; quare? quia huius rei | 2.1 |
| laus in corporis motu est et in agilitate, non in animo; | |
| explicari itaque totum debet, de quo oculis iudicatur. | |
| Nec tamen ideo non bonum lusorem dicam, qui pilam, | |
| ut oportebat, excepit, si per ipsum mora, quo minus | 5 |
| remitteret, non fuit. 'Sed quamvis' inquit 'arti ludentis | 3.1 |
| nihil desit, quia partem quidem fecit, sed partem, quam | |
| non fecit, potest facere, lusus ipse inperfectus est, qui | |
| consummatur vicibus mittendi ac remittendi.' Nolo | 4.1 |
| diutius hoc refellere; existimemus ita esse, desit aliquid | |
| lusui, non lusori; sic et in hoc, de quo disputamus, | |
| deest aliquid rei datae, cui par alia debetur, non animo, | |
| qui animum parem sibi nanctus est et, quantum in | 5 |
| illo est, quod voluit, effecit. | |
| Beneficium mihi dedit, accepi non aliter, quam | 33.1.1 |
| ipse accipi voluit: iam habet, quod petit, et quod unum | |
| petit, ergo gratus sum. Post hoc usus mei restat et | |
| aliquod ex homine grato commodum; hoc non inperfecti | |
| officii reliqua pars est, sed perfecti accessio. Facit | 2.1 |
| Phidias statuam; alius est fructus artis, alius artificii: | |
| artis est fecisse, quod voluit, artificii fecisse cum fructu; | |
| perfecit opus suum Phidias, etiam si non vendidit. | |
| Triplex illi fructus est operis sui: unus conscientiae; | 5 |
| hunc absoluto opere percipit; alter famae; tertius uti- | |
| litatis, quem adlatura est aut gratia aut venditio aut | |
| aliqua commoditas. Sic beneficii fructus primus ille | 3.1 |
| est conscientiae: hunc percipit, qui, quo voluit, munus | |
| suum pertulit; secundus <et tertius> est et famae et eorum, | |
| quae praestari in vicem possunt. Itaque cum benigne | |
| acceptum est beneficium, qui dedit, gratiam quidem | 5 |
| iam recepit, mercedem nondum; debeo itaque, quod | |
| extra beneficium est, ipsum quidem bene accipiendo | |
| persolvi. |