| Haec, mi Liberalis, necessaria credidi, et quia | 2.30.1.1 |
| loquendum aliquid de maximis beneficiis erat, cum de | |
| minutis loqueremur, et quia inde manat etiam in cetera | |
| huius detestabilis vitii audacia. Cui enim respondebit | |
| grate, quod munus existimabit aut magnum aut redden- | 5 |
| dum, qui summa beneficia spernit? cui salutem, cui | |
| spiritum debebit, qui vitam accepisse se a dis negat, | |
| quam cottidie ab illis petit? Quicumque ergo gratos | 2.1 |
| esse docet, et hominum causam agit et deorum, quibus | |
| nullius rei indigentibus, positis extra desiderium, referre | |
| nihilo minus gratiam possumus. Non est, quod quis- | |
| quam excusationem mentis ingratae ab infirmitate atque | 5 |
| inopia petat et dicat: 'Quid enim faciam et quomodo? | |
| quando superioribus dominisque rerum omnium gratiam | |
| referam?' Referre facile est, si avarus es, sine in- | |
| pendio, si iners, <sine> opera. Eodem quidem momento, | |
| quo obligatus es, si vis, cum quolibet paria fecisti, | 10 |
| quoniam, qui libenter beneficium accipit, reddidit. | |
| Hoc ex paradoxis Stoicae sectae minime mirabile, | 31.1.1 |
| ut mea fert opinio, aut incredibile est eum, qui libenter | |
| accipit, beneficium reddidisse. Nam cum omnia ad | |
| animum referamus, fecit quisque, quantum voluit; et | |
| cum pietas, fides, iustitia, omnis denique virtus intra | 5 |
| se perfecta sit, etiam si illi manum exerere non licuit, | |
| gratus quoque homo esse potest voluntate. Quotiens, | 2.1 |
| quod proposuit, quisque consequitur, capit operis sui | |
| fructum. Qui beneficium dat, quid proponit? prodesse | |
| ei, cui dat, et voluptati esse. Si, quod voluit, effecit | |
| pervenitque ad me animus eius ac mutuo gaudio adfecit, | 5 |
| tulit, quod petit. Non enim in vicem aliquid sibi | |
| reddi voluit; aut non fuit beneficium, sed negotiatio. | |
| Bene navigavit, qui quem destinavit portum tenuit; | 3.1 |
| teli iactus certae manus peregit officium, si petita per- | |
| cussit; beneficium qui dat, vult excipi grate: habet, | |
| quod voluit, si bene acceptum est. Sed speravit emo- | |
| lumenti aliquid: non fuit hoc beneficium, cuius pro- | 5 |
| prium est nihil de reditu cogitare. Quod accipiebam, | 4.1 |
| eo animo accepi, quo dabatur: reddidi. Alioqui pessima | |
| optimae rei condicio est: ut gratus sim, ad fortunam | |
| mittor. Si illa invita respondere non possum, sufficit | |
| animus animo. 'Quid ergo? non, quidquid potuero, | 5.1 |
| et faciam, ut reddam, et temporum rerumque occasio- | |
| nem sequar et inplere eius sinum cupiam, a quo ali- | |
| quid accepi?' Sed malo loco beneficium est, nisi et | |
| excussis manibus esse grato licet. | 5 |