| 'Sed patris' inquit 'beneficium est, quidquid | 3.34.1.1 |
| facis, quidquid praestare illi potes.' Et praeceptoris | |
| mei, quod institutis liberalibus profeci; ipsos tamen, | |
| qui tradiderunt illa, transcendimus, utique eos, qui | |
| prima elementa docuerunt, et quamvis sine illis nemo | 5 |
| quicquam adsequi posset, non tamen, quantumcumque | |
| quis adsecutus est, infra illos est. Multum inter prima | |
| ac maxima interest, nec ideo prima maximorum instar | |
| sunt, quia sine primis maxima esse non possunt. | |
| Iam tempus est quaedam ex nostra, ut ita dicam, | 35.1.1 |
| moneta proferre. Qui id beneficium dedit, quo est | |
| aliquid melius, potest vinci. Pater dedit filio vitam, | |
| est autem aliquid vita melius: ita pater vinci potest, | |
| quia dedit beneficium, quo est aliquid melius. Etiam- | 2.1 |
| nunc, qui dedit alicui vitam, si et semel et iterum | |
| liberatus est mortis periculo, maius accepit beneficium | |
| quam dedit; pater autem vitam dedit: potest ergo, si | |
| saepius periculo mortis liberatus a filio fuerit, maius | 5 |
| beneficium accipere quam dedit. Qui beneficium accipit, | 3.1 |
| maius accipit, quo magis eo indiget; magis autem | |
| indiget vita, qui vivit, quam qui natus non est, ut qui | |
| ne indigere quidem omnino possit: maius ergo bene- | |
| ficium accipit pater, si vitam a filio accipit, quam | 5 |
| filius a patre, quod natus est. 'Patris beneficia vinci | 4.1 |
| a filii beneficiis non possunt. Quare? Quia vitam acce- | |
| pit a patre, quam nisi accepisset, nulla dare beneficia | |
| potuisset.' Hoc commune est patri cum omnibus, qui | |
| vitam alicui dederunt; non potuissent enim referre | 5 |
| gratiam, nisi vitam accepissent. Ergo nec medico | |
| gratia in maius referri potest (solet enim et medicus | |
| vitam dare), nec nautae, si naufragum sustulit. Atqui | |
| et horum et aliorum, qui aliquo modo nobis vitam | |
| dederunt, beneficia vinci possunt: ergo et patrum pos- | 10 |
| sunt. Si quis mihi beneficium dedit, quod multorum | 5.1 |
| beneficiis adiuvandum esset, ego autem illi beneficium | |
| dedi id, quod nullius egeret adiutorio, maius dedi quam | |
| accepi; pater filio vitam dedit perituram, nisi multa | |
| accessissent, quae illam tuerentur; filius patri si dedit | 5 |
| vitam, dedit eam, quae nullius desideraret auxilium in | |
| hoc, ut permaneret: ergo maius beneficium accepit a | |
| filio pater, qui vitam accepit, quam ipse illi dedit. |