| Haec non destruunt parentium venerationem | 3.36.1.1 |
| nec deteriores illis liberos faciunt, immo etiam meliores; | |
| natura enim gloriosa virtus est et anteire priores cupit. | |
| Alacrior erit pietas, si ad reddenda beneficia cum vin- | |
| cendi spe venerit. Ipsis patribus id volentibus laetis- | 5 |
| que contigerit, quoniam pleraque sunt, in quibus | |
| nostro bono vincimur. Unde certamen tam optabile? | 2.1 |
| unde tantam felicitatem parentibus, ut fateantur ipsos | |
| liberorum beneficiis inpares? Nisi hoc ita iudicamus, | |
| excusationem damus liberis et illos segniores ad refe- | |
| rendam gratiam facimus, quibus stimulos adicere debe- | 5 |
| mus et dicere: | |
| 'Hoc agite, optimi iuvenes! Proposita est inter | |
| parentes ac liberos honesta contentio, dederint maiora | |
| an receperint. Non ideo vicerunt, quia occupaverunt; | 3.1 |
| sumite modo animum, qualem decet, et deficere nolite: | |
| vincetis optantes. Nec desunt tam pulchro certamini | |
| duces, qui ad similia vos cohortentur ac per vestigia | |
| sua ire ad victoriam saepe iam partam ex parentibus | 5 |
| iubeant. | |
| Vicit Aeneas patrem, ipse eius <in> infantia leve | 37.1.1 |
| tutumque gestamen, gravem senio per media hostium | |
| agmina et per cadentis circa se urbis ruinas ferens, | |
| cum conplexus sacra ac penates deos religiosus senex | |
| non simplici vadentem sarcina premeret; tulit illum | 5 |
| per ignes et (quid non pietas potest?) pertulit colen- | |
| dumque inter conditores Romani imperii posuit. Vicere | 2.1 |
| Siculi iuvenes: cum Aetna maiore vi peragitata in | |
| urbes, in agros, in magnam insulae partem effudisset | |
| incendium, vexerunt parentes suos; discessisse creditum | |
| est ignes et utrimque flamma recedente limitem ad- | 5 |
| apertum, per quem transcurrerent iuvenes dignissimi, | |
| qui magna tuto auderent. Vicit Antigonus, qui, cum | 3.1 |
| ingenti proelio superasset hostem, praemium belli ad | |
| patrem transtulit et imperium illi Cypri tradidit; hoc | |
| est regnum nolle regnare, cum possis. Vicit patrem | 4.1 |
| imperiosum quidem Manlius, qui, cum ante ad tempus | |
| relegatus esset a patre ob adulescentiam brutam et | |
| hebetem, ad tribunum plebis, qui patri suo diem dixerat, | |
| venit petitoque tempore, quod ille dederat sperans fore | 5 |
| proditorem parentis invisi, (et bene meruisse se de | |
| iuvene credebat, cuius exilium pro gravissimo crimine | |
| inter alia Manlio obiciebat) nanctus adulescens secre- | |
| tum stringit occultatum sinu ferrum et: "Nisi iuras" | |
| inquit "te diem patri remissurum, hoc te gladio trans- | 10 |
| fodiam. In tua potestate est, utro modo pater meus | |
| accusatorem non habeat." Iuravit tribunus nec fefellit | |
| et causam actionis omissae contioni reddidit. Nulli alii | |
| licuit inpune tribunum in ordinem redigere. Alia | 38.1.1 |
| ex aliis exempla sunt eorum, qui parentes suos peri- | |
| culis eripuerint, qui ex infimo ad summum protulerint | |
| et e plebe acervoque ignobili numquam tacendos sae- | |
| culis dederint. Nulla vi verborum, nulla ingenii facul- | 2.1 |
| tate exprimi potest, quantum opus sit, quam laudabile | |
| quamque numquam memoria hominum exiturum, posse | |
| hoc dicere: "Parentibus meis parui, cessi imperio eorum, | |
| sive aecum sive inicum ac durum fuit, obsequentem | 5 |
| submissumque me praebui; ad hoc unum contumax | |
| fui, ne beneficiis vincerer." Certate, obsecro vos, et | 3.1 |
| fessi quoque restituite aciem. Felices, qui vincent, | |
| felices, qui vincentur! Quid eo adulescente praeclarius, | |
| qui sibi ipsi dicere poterit (neque enim est fas alteri | |
| dicere): "Patrem meum beneficiis vici"? Quid eo for- | 5 |
| tunatius sene, qui omnibus ubique praedicabit a filio | |
| se suo beneficiis victum? Quid autem est felicius | |
| quam ibi cedere?' |