| LIBER IV | |
| Ex omnibus, quae tractavimus, Aebuti Liberalis, | 4.1.1.1 |
| potest videri nihil tam necessarium aut magis, ut ait | |
| Sallustius, cum cura dicendum, quam quod in manibus | |
| est: an beneficium dare et in vicem gratiam referre | |
| per se res expetendae sint. Inveniuntur, qui honesta | 2.1 |
| in mercedem colant quibusque non placeat virtus | |
| gratuita; quae nihil habet in se magnificum, si quic- | |
| quam venale. Quid enim est turpius, quam aliquem | |
| conputare, quanti vir bonus sit, cum virtus nec lucro | 5 |
| invitet nec absterreat damno adeoque neminem spe ac | |
| pollicitatione corrumpat, ut contra inpendere in se | |
| iubeat et saepius in ultro tributis sit? Calcatis ad | |
| illam utilitatibus eundum est; quocumque vocavit, quo- | |
| cumque misit, sine respectu rei familiaris, interdum | 10 |
| etiam sine ulla sanguinis sui parsimonia vadendum | |
| nec umquam inperium eius detractandum. 'Quid con- | 3.1 |
| sequar' inquit, 'si hoc fortiter, si hoc grate fecero?' | |
| Quod feceris; nihil tibi extra promittitur. Si quid | |
| commodi forte obvenerit, inter accessiones numerabis. | |
| Rerum honestarum pretium in ipsis est. Si honestum | 5 |
| per se expetendum est, beneficium autem honestum | |
| est, non potest alia eius condicio esse, cum eadem | |
| natura sit. Per se autem expetendum esse honestum | |
| saepe et abunde probatum est. | |
| In hac parte nobis pugna est cum Epicureis, de- | 2.1.1 |
| licata et umbratica turba in convivio suo philosophan- | |
| tium, apud quos virtus voluptatum ministra est, illis | |
| paret, illis deservit, illas supra se videt. 'Non est' | |
| inquis 'voluptas sine virtute.' Sed quare ante virtutem | 2.1 |
| est? De ordine putas disputationem esse? de re tota | |
| et de potestate eius ambigitur. Non est virtus, si | |
| sequi potest; primae partes eius sunt, ducere debet, | |
| imperare, summo loco stare; tu illam iubes signum | 5 |
| petere. 'Quid' inquit 'tua refert? et ego sine virtute | 3.1 |
| nego beatam vitam posse constare. Ipsam voluptatem, | |
| quam sequor, cui me emancipavi, remota illa inprobo | |
| et damno. De hoc uno disputatur, utrum virtus summi | |
| boni causa sit an ipsa summum bonum.' Ut hoc unum | 5 |
| quaeratur, ordinis tantum existimas mutationem? Ista | |
| vero confusio est et manifesta caecitas primis po- | |
| strema praeferre. Non indignor, quod post voluptatem | 4.1 |
| ponitur virtus, sed quod omnino cum voluptate, con- | |
| temptrix eius et hostis et longissime ab illa resiliens, | |
| labori ac dolori familiarior, virilibus incommodis, quam | |
| isti effeminato bono. | 5 |