| Inserenda haec, mi Liberalis, fuerunt, quia bene- | 4.3.1.1 |
| ficium, de quo nunc agitur, dare virtutis est et tur- | |
| pissimum id causa ullius alterius rei dare, quam ut | |
| datum sit. Nam si recipiendi spe tribueremus, locu- | |
| pletissimo cuique, non dignissimo daremus; nunc vero | 5 |
| diviti inportuno pauperem praeferimus. Non est bene- | |
| ficium, quod ad fortunam spectat. Praeterea, si, ut | 2.1 |
| prodessemus, sola nos invitaret utilitas, minime bene- | |
| ficia distribuere deberent, qui facillime possent, locu- | |
| pletes et potentes et reges aliena ope non indigentes; | |
| di vero tot munera, quae sine intermissione diebus ac | 5 |
| noctibus fundunt, non darent; in omnia enim illis | |
| natura sua sufficit plenosque et tutos et inviolabiles | |
| praestat; nulli ergo beneficium dabunt, si una dandi | |
| causa est se intueri ac suum commodum. Istud non | 3.1 |
| beneficium, sed fenus est circumspicere, non ubi optime | |
| ponas, sed ubi quaestuosissime habeas, unde facillime | |
| tollas. Quod cum longe a dis remotum sit, sequitur, | |
| ut inliberales sint; nam si una beneficii dandi causa | 5 |
| sit dantis utilitas, nulla autem ex nobis utilitas deo | |
| speranda est, nulla deo dandi beneficii causa est. | |
| Scio, quid hoc loco respondeatur: 'Itaque non dat | 4.1.1 |
| deus beneficia, sed securus et neclegens nostri, aversus | |
| a mundo aliud agit aut, quae maxima Epicuro felicitas | |
| videtur, nihil agit, nec magis illum beneficia quam | |
| iniuriae tangunt.' Hoc qui dicit, non exaudit pre- | 2.1 |
| cantium voces et undique sublatis in caelum manibus | |
| vota facientium privata ac publica; quod profecto non | |
| fieret, nec in hunc furorem omnes profecto mortales | |
| consensissent adloquendi surda numina et inefficaces | 5 |
| deos, nisi nossemus illorum beneficia nunc oblata ultro, | |
| nunc orantibus data, magna, tempestiva, ingentes minas | |
| interventu suo solventia. Quis est autem tam miser, | 3.1 |
| tam neclectus, quis tam duro fato et in poenam geni- | |
| tus, ut non tantam deorum munificentiam senserit? | |
| Ipsos illos conplorantes sortem suam et querulos cir- | |
| cumspice: invenies non ex toto beneficiorum caelestium | 5 |
| expertes, neminem esse, ad quem non aliquid ex illo | |
| benignissimo fonte manaverit. Parum est autem id, | |
| quod nascentibus ex aequo distribuitur? ut quae secun- | |
| tur inaequali dispensata mensura transeamus, parum | |
| dedit natura, cum se dedit? | 10 |