| 'Non dat deus beneficia.' Unde ergo ista, quae | 4.5.1.1 |
| possides, quae das, quae negas, quae servas, quae rapis? | |
| unde haec innumerabilia oculos, aures, animum mul- | |
| centia? unde illa luxuriam quoque instruens copia | |
| (neque enim necessitatibus tantummodo nostris pro- | 5 |
| visum est; usque in delicias amamur)? tot arbusta non | 2.1 |
| uno modo frugifera, tot herbae salutares, tot varietates | |
| ciborum per totum annum digestae, ut inerti quoque | |
| fortuita terrae alimenta praeberent? iam animalia om- | |
| nis generis, alia in sicco solidoque, alia in umido nas- | 5 |
| centia, alia per sublime demissa, ut omnis rerum natu- | |
| rae pars tributum aliquod nobis conferret? flumina | 3.1 |
| haec amoenissimis flexibus campos cingentia, illa prae- | |
| bitura commercio viam vasto et navigabili cursu vaden- | |
| tia, ex quibus quaedam aestatis diebus mirabile in- | |
| crementum trahunt, ut arida et ferventi subiecta caelo | 5 |
| loca subita vis aestivi torrentis inriget? Quid medi- | |
| catorum torrentium venae? quid in ipsis litoribus aqua- | |
| rum calentium exundatio? | |
| te, Lari maxime, teque, | |
| Fluctibus et fremitu adsurgens, Benace, marino? | 10 |
| Si pauca quis tibi donasset iugera, accepisse te | 6.1.1 |
| diceres beneficium: inmensa terrarum late patentium | |
| spatia negas esse beneficium? Si pecuniam tibi ali- | |
| quis donaverit et arcam tuam, quoniam tibi id magnum | |
| videtur, inpleverit, beneficium vocabis; tot metalla <deus> | 5 |
| defodit, tot flumina emisit terra, super quae decurrunt | |
| sola, aurum vehentia; argenti, aeris, ferri inmane pon- | |
| dus omnibus locis obrutum, cuius investigandi tibi | |
| facultatem dedit, ac latentium divitiarum in summa | |
| terra signa disposuit: negas te accepisse beneficium? | 10 |
| Si domus tibi donetur, in qua marmoris aliquid re- | 2.1 |
| splendeat et tectum nitidius auro aut coloribus spar- | |
| sum, non mediocre munus vocabis; ingens tibi domi- | |
| cilium sine ullo incendii aut ruinae metu struxit, in | |
| quo vides non tenues crustas et ipsa, qua secantur, | 5 |
| lamna graciliores, sed integras lapidis pretiosissimi | |
| moles, sed totas variae distinctaeque materiae, cuius | |
| tu parvula frusta miraris, tectum vero aliter nocte, | |
| aliter interdiu fulgens: negas te ullum munus accepisse? | |
| Et cum ista, quae habes, magno aestimes, quod est | 3.1 |
| ingrati hominis, nulli debere te iudicas? Unde tibi | |
| istum, quem trahis, spiritum? unde istam, per quam | |
| actus vitae tuae disponis atque ordinas, lucem? unde | |
| sanguinem, cuius cursu vitalis continetur calor? unde | 5 |
| ista palatum tuum saporibus exquisitis ultra satietatem | |
| lacessentia? unde haec inritamenta iam lassae volup- | |
| tatis? unde ista quies, in qua putrescis ac marces? | |
| Nonne, si gratus es, dices: | 4.1 |
| Deus nobis haec otia fecit. | |
| Namque erit ille mihi semper deus, illius aram | |
| Saepe tener nostris ab ovilibus inbuet agnus. | |
| Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum | 5 |
| Ludere, quae vellem, calamo permisit agresti. | |
| Ille deus est, non qui paucas boves, sed qui per totum | 5.1 |
| orbem armenta dimisit, qui gregibus ubique passim | |
| vagantibus pabulum praestat, qui pascua hibernis aestiva | |
| substituit, qui non calamo tantum cantare et agreste | |
| atque inconditum carmen ad aliquam tamen observa- | 5 |
| tionem modulari docuit, sed tot artes, tot vocum varie- | |
| tates, tot sonos alios spiritu nostro, alios externo can- | |
| tus edituros conmentus est. Neque enim nostra ista, | 6.1 |
| quae invenimus, dixeris, non magis, quam quod cresci- | |
| mus, quam quod ad constitutum temporum sua corpori | |
| officia respondent: nunc puerilium dentium lapsus, nunc | |
| ad surgentem iam aetatem et in robustiorem gradum | 5 |
| transeuntem pubertas et ultimus ille dens surgenti | |
| iuventae terminum ponens. Insita sunt nobis omnium | |
| aetatum, omnium artium semina, magisterque ex occulto | |
| deus producit ingenia. |