| 'Natura' inquit 'haec mihi praestat.' Non intel- | 4.7.1.1 |
| legis te, cum hoc dicis, mutare nomen deo? quid enim | |
| aliud est natura quam deus et divina ratio toti mundo | |
| partibusque eius inserta? Quotiens voles, tibi licet | |
| aliter hunc auctorem rerum nostrarum conpellare; et | 5 |
| Iovem illum Optimum ac Maximum rite dices et To- | |
| nantem et Statorem, qui non, ut historici tradiderunt, | |
| ex eo, quod post votum susceptum acies Romanorum | |
| fugientium stetit, sed quod stant beneficio eius omnia, | |
| stator stabilitorque est. Hunc eundem et Fatum si | 2.1 |
| dixeris, non mentieris; nam quom fatum nihil aliud | |
| sit, quam series inplexa causarum, ille est prima om- | |
| nium causa, ex qua ceterae pendent. Quaecumque | |
| voles, illi nomina proprie aptabis vim aliquam effe- | 5 |
| ctumque caelestium rerum continentia: tot adpellatio- | |
| nes eius possunt esse, quot munera. | |
| Hunc et Liberum patrem et Herculem ac Mercu- | 8.1.1 |
| rium nostri putant: Liberum patrem, quia omnium | |
| parens sit, quoi primum inventa seminum vis est con- | |
| sultura per voluptatem; Herculem, quia vis eius invicta | |
| sit quandoque lassata fuerit operibus editis, in ignem | 5 |
| recessura; Mercurium, quia ratio penes illum est nume- | |
| rusque et ordo et scientia. Quocumque te flexeris, | 2.1 |
| ibi illum videbis occurrentem tibi; nihil ab illo vacat, | |
| opus suum ipse inplet. Ergo nihil agis, ingratissime | |
| mortalium, qui te negas deo debere, sed naturae, quia | |
| nec natura sine deo est nec deus sine natura, sed idem | 5 |
| est utrumque, distat officio. Si, quod a Seneca acce- | 3.1 |
| pisses, Annaeo te debere diceres vel Lucio, non credi- | |
| torem mutares, sed nomen, quoniam, sive praenomen | |
| eius sive nomen dixisses sive cognomen, idem tamen | |
| ille esset; sic nunc naturam voca, fatum, fortunam: | 5 |
| omnia eiusdem dei nomina sunt varie utentis sua pote- | |
| state. Et iustitia, probitas, prudentia, fortitudo, fru- | |
| galitas unius animi bona sunt; quidquid horum tibi | |
| placuit, animus placet. |