| Sed ne aliam disputationem ex obliquo habeam, | 4.9.1.1 |
| plurima beneficia ac maxima in nos deus defert sine | |
| spe recipiendi, quoniam nec ille conlato eget nec nos | |
| ei quidquam conferre possumus; ergo beneficium per | |
| se expetenda res est. Una spectatur in eo accipientis | 5 |
| utilitas; ad hanc accedamus sepositis commodis nostris. | |
| 'Dicitis' inquit 'diligenter eligendos, quibus beneficia | 2.1 |
| demus, quia ne agricolae quidem semina harenis con- | |
| mittant; quod si verum est, nostram utilitatem in bene- | |
| ficiis dandis sequimur, quemadmodum in arando seren- | |
| doque; neque enim serere per se res expetenda est. | 5 |
| Praeterea quaeritis, <ubi et quomodo detis> beneficium, | |
| quod non esset faciendum, si per se beneficium dare | |
| expetenda res esset, quoniam, quocumque loco et quo- | |
| cumque modo daretur, beneficium erat.' Honestum | 3.1 |
| propter nullam aliam causam quam propter ipsum | |
| sequimur; tamen, etiam si nihil aliud sequendum est, | |
| quaerimus, cui faciamus et quando et quemadmodum; | |
| per haec enim constat. Itaque, cum eligo, cui dem | 5 |
| beneficium, id ago, ut quandoque beneficium sit, quia, | |
| si turpi datur, nec honestum esse potest nec beneficium. | |
| Depositum reddere per se res expetenda est; non | 10.1.1 |
| tamen semper reddam nec quolibet loco nec quolibet | |
| tempore. Aliquando nihil interest, utrum infitier an | |
| palam reddam. Intuebor utilitatem eius, cui redditurus | |
| sum, et nociturum illi depositum negabo. Idem in | 2.1 |
| beneficio faciam: videbo, quando dem, cui dem, quem- | |
| admodum, quare. Nihil enim sine ratione faciendum | |
| est; non est autem beneficium, nisi quod ratione datur, | |
| quoniam ratio omnis honesti comes est. Quam saepe | 3.1 |
| hominum donationem suam inconsultam obiurgantium | |
| hanc exaudimus vocem: 'Mallem perdidisse quam illi | |
| dedisse'! Turpissimum genus damni est inconsulta | |
| donatio multoque gravius male dedisse beneficium, quam | 5 |
| non recepisse; aliena enim culpa est, quod non reci- | |
| pimus; quod, cui daremus, non elegimus, nostra. In | 4.1 |
| electione nihil minus quam hoc, quod tu existimas, | |
| spectabo, a quo recepturus sim; eligo enim eum, qui | |
| gratus, non qui redditurus sit, saepe autem et non | |
| redditurus gratus <est et ingratus,> qui reddidit. Ad | 5.1 |
| animum tendit aestimatio mea; ideo locupletem sed | |
| indignum praeteribo, pauperi viro bono dabo; erit enim | |
| in summa inopia gratus et, cum omnia illi deerunt, | |
| supererit animus. | 5 |