| Non lucrum ex beneficio capto, non voluptatem, | 4.11.1.1 |
| non gloriam; uni placere contentus in hoc dabo, ut | |
| quod oportet faciam. Quod oportet autem non est | |
| sine electione: quae qualis futura sit, interrogas? Eli- | |
| gam virum integrum, simplicem, memorem, gratum, | 5 |
| alieni abstinentem, sui non avare tenacem, benevolum; | |
| hunc ego cum elegero, licet nihil illi fortuna tribuat, | |
| ex quo referre gratiam possit, ex sententia gesta res | |
| erit. Si utilitas me et sordida conputatio liberalem | 2.1 |
| facit, si nulli prosum, nisi ut in vicem ille mihi prosit, | |
| non dabo beneficium proficiscenti in diversas longin- | |
| quasque regiones, afuturo semper; non dabo sic ad- | |
| fecto, ut spes ei nulla sit convalescendi; non dabo ipse | 5 |
| deficiens, non enim habeo recipiendi tempus. Atqui | 3.1 |
| ut scias rem per se expetendam esse bene facere, ad- | |
| venis modo in nostrum delatis portum, statim abituris, | |
| succurrimus; ignoto naufrago navem, qua revehatur, | |
| et damus et struimus. Discedit ille vix satis noto | 5 |
| salutis auctore et numquam amplius in conspectum | |
| nostrum reversurus debitores nobis deos delegat pre- | |
| caturque, illi pro se gratiam referant; interim nos | |
| iuvat sterilis beneficii conscientia. Quid? cum in ipso | 4.1 |
| vitae fine constitimus, cum testamentum ordinamus, | |
| non beneficia nihil nobis profutura dividimus? Quan- | |
| tum temporis consumitur, quam diu secreto agitur, | |
| quantum et quibus demus! Quid enim interest, quibus | 5 |
| demus a nullo recepturi? Atqui numquam diligentius | 5.1 |
| damus, numquam magis iudicia nostra torquemus, quam | |
| ubi remotis utilitatibus solum ante oculos honestum | |
| stetit, tam diu officiorum mali iudices, quam diu illa | |
| depravat spes ac metus et inertissimum vitium, volup- | 5 |
| tas; ubi mors interclusit omnia et ad ferendam sen- | |
| tentiam incorruptum iudicem misit, quaerimus dignis- | |
| simos, quibus nostra tradamus, nec quicquam cura | |
| sanctiore conponimus, quam quod ad nos non per- | |
| tinet. At mehercules tunc magna voluptas subit cogi- | 6.1 |
| tantem: 'Hunc ego locupletiorem faciam, et huius | |
| dignitati adiectis opibus aliquid splendoris adfundam.' | |
| Si non damus beneficia nisi recepturi, intestatis morien- | |
| dum sit. | 5 |