| 'Dicitis' inquit 'beneficium creditum insolubile | 4.12.1.1 |
| esse, creditum autem non est res per se expetenda.' | |
| Cum creditum dicimus, imagine et translatione utimur; | |
| sic enim et legem dicimus iusti iniustique regulam | |
| esse, et regula non est res per se expetenda. Ad haec | 5 |
| verba demonstrandae rei causa descendimus; cum dico | |
| creditum, intellegitur tamquam creditum. Vis scire? | |
| adicio insolubile, cum creditum nullum non solvi aut | |
| possit aut debeat. Adeo beneficium utilitatis causa | 2.1 |
| dandum non est, ut saepe, quemadmodum dixi, cum | |
| damno ac periculo dandum sit. Sic latronibus circum- | |
| ventum defendo, ut tuto transire permittatur; reum | |
| gratia laborantem tueor et hominum potentium factio- | 5 |
| nem in me converto, quas illi detraxero sordes, sub | |
| accusatoribus isdem fortasse sumpturus, cum abire in | |
| partem alteram possim et securus spectare aliena cer- | |
| tamina; spondeo pro iudicato et suspensis amici bonis | |
| libellum deicio creditoribus eius me obligaturus; ut | 10 |
| possim servare proscriptum, ipse proscriptionis pericu- | |
| lum adeo. Nemo Tusculanum aut Tiburtinum para- | 3.1 |
| turus salubritatis causa et aestivi secessus, quoto anno | |
| empturus sit, disputat; cui e re sit, tuendum est. Eadem | 4.1 |
| in beneficio ratio est; nam quom interrogaveris, quid | |
| reddat, respondebo: bonam conscientiam. Quid reddat | |
| beneficium? dic tu mihi, quid reddat iustitia, quid in- | |
| nocentia, quid magnitudo animi, quid pudicitia, quid | 5 |
| temperantia; si quicquam praeter ipsas, <ipsas> non petis. | |
| In quid mundus vices suas solvit? in quid sol diem | 5.1 |
| extendit et contrahit? omnia ista beneficia sunt, fiunt | |
| enim nobis profutura. Quomodo mundi officium est | |
| circumagere rerum ordinem, quomodo solis loca mutare, | |
| ex quibus oriatur, in quae cadat, et haec salutaria | 5 |
| nobis facere sine praemio, ita viri officium est inter | |
| alia et beneficium dare. Quare ergo dat? ne non det, | |
| ne occasionem bene faciendi perdat. |