| Vobis voluptas est inertis otii facere corpusculum | 4.13.1.1 |
| et securitatem sopitis simillimam adpetere et sub densa | |
| umbra latitare tenerrimisque cogitationibus, quas tran- | |
| quillitatem vocatis, animi marcentis oblectare torporem | |
| et cibis potionibusque intra hortorum latebram corpora | 5 |
| ignavia pallentia saginare; nobis voluptas est dare | 2.1 |
| beneficia vel laboriosa, dum aliorum labores levent, | |
| vel periculosa, dum alios periculis extrahant, vel ratio- | |
| nes nostras adgravatura, dum aliorum necessitates et | |
| angustias laxent. Quid mea interest, an recipiam bene- | 3.1 |
| ficia? etiam cum recepero, danda sunt. Beneficium | |
| eius commodum spectat, cui praestatur, non nostrum; | |
| alioquin nobis illud damus. Itaque multa, quae sum- | |
| mam utilitatem aliis adferunt, pretio gratiam perdunt. | 5 |
| Mercator urbibus prodest, medicus aegris, mango vena- | |
| libus; sed omnes isti, quia ad alienum commodum pro | |
| suo veniunt, non obligant eos, quibus prosunt. Non | |
| est beneficium, quod in quaestum mittitur. 'Hoc dabo | |
| et hoc recipiam' auctio est. | 10 |
| Non dicam pudicam, quae amatorem ut incenderet | 14.1.1 |
| reppulit, quae aut legem aut virum timuit; ut ait Ovidius: | |
| Quae, quia non licuit, non dedit, illa dedit. | |
| Non inmerito in numerum peccantium refertur, quae | |
| pudicitiam timori praestitit, non sibi. Eodem modo, | 5 |
| qui beneficium ut reciperet dedit, non dedit. Ergo et | 2.1 |
| nos beneficium damus animalibus, quae aut usui aut | |
| alimento futura nutrimus? beneficium damus arbustis, | |
| quae colimus, ne siccitate aut inmoti et neclecti soli | |
| duritia laborent? Nemo ad agrum colendum ex aequo | 3.1 |
| et bono venit nec ad ullam rem, cuius extra ipsam | |
| fructus est; ad beneficium dandum non adducit cogi- | |
| tatio avara nec sordida, sed humana, liberalis, cupiens | |
| dare, etiam cum dederit, et augere novis ac recentibus | 5 |
| vetera, unum habens propositum, quanto ei, cui prae- | |
| stat, bono futura sit; alioqui humile est, sine laude, | |
| sine gloria, prodesse, quia expedit. Quid magnifici est | 4.1 |
| se amare, sibi parcere, sibi adquirere? ab omnibus | |
| istis vera beneficii dandi cupido avocat, ad detrimen- | |
| tum iniecta manu trahit et utilitates relinquit ipso | |
| bene faciendi opere laetissima. | 5 |