| Numquid dubium est, quin contraria sit beneficio | 4.15.1.1 |
| iniuria? Quomodo iniuriam facere per se vitanda ac | |
| fugienda res est, sic beneficium dare per se expetenda. | |
| Illic turpitudo contra omnia praemia in scelus hor- | |
| tantia valet; ad hoc invitat honesti per se efficax spe- | 5 |
| cies. Non mentiar, si dixero neminem non amare | 2.1 |
| beneficia sua, neminem non ita conpositum animo, ut | |
| libentius eum videat, in quem multa congessit, cui | |
| non causa sit iterum dandi beneficii semel dedisse. | |
| Quod non accideret, nisi ipsa nos delectarent beneficia. | 5 |
| Quam saepe dicentem audias: 'Non sustineo illum de- | 3.1 |
| serere, cui dedi vitam, quem e periculo eripui. Rogat | |
| me, ut causam suam contra homines gratiosos agam; | |
| nolo, sed quid faciam? iam illi semel, iterum adfui.' | |
| Non vides inesse isti rei propriam quandam vim, quae | 5 |
| nos dare beneficia cogit, primum quia oportet, deinde | |
| quia dedimus? Cui initio ratio non fuisset praestandi | 4.1 |
| aliquid, ei praestamus ob hoc, quia praestitimus; adeo- | |
| que ad beneficia nos non inpellit utilitas, ut inutilia | |
| tueri ac fovere perseveremus sola beneficii caritate, cui | |
| etiam infeliciter dato indulgere tam naturale est, quam | 5 |
| liberis pravis. | |
| Idem isti gratiam referre ipsos fatentur, non quia | 16.1.1 |
| honestum est, sed quia utile; quod non esse ita minore | |
| opera probandum est, quia, quibus argumentis colle- | |
| gimus beneficium dare per se rem expetendam esse, | |
| isdem etiam hoc colligimus. Fixum illud est, a quo | 2.1 |
| in cetera probationes nostrae exeunt, honestum ob | |
| nullam aliam causam, quam quia honestum sit, coli. | |
| Quis ergo controversiam facere audebit, an gratum | |
| esse honestum sit? quis non ingratum detestetur, ho- | 5 |
| minem sibi ipsum inutilem? Quid autem, cum tibi | |
| narratur 'adversus summa beneficia amici sui ingratus | |
| est', quomodo adficeris? utrum tamquam rem turpem | |
| fecerit, an tamquam rem utilem sibi et profuturam | |
| omiserit? puto, nequam hominem existimas, cui poena, | 10 |
| non cui curatore opus sit; quod non accideret, nisi | |
| gratum esse per se expetendum honestumque esset. | |
| Alia fortasse minus dignitatem suam praeferunt et, | 3.1 |
| an sint honesta, interprete egent; hoc expositum est | |
| pulchriusque, quam ut splendor eius dubie ac parum | |
| luceat. Quid tam laudabile, quid tam aequaliter in | |
| omnium animos receptum, quam referre bene meritis | 5 |
| gratiam? |