| Ad hoc, dic mihi, quae causa nos perducit? | 4.17.1.1 |
| Lucrum? quod qui non contemnit, ingratus est. Am- | |
| bitio? et quae iactatio est solvisse, quod debeas? | |
| Metus? nullus ingrato; huic enim uni rei non posuimus | |
| legem, tamquam satis natura cavisset. Quomodo nulla | 2.1 |
| lex amare parentes, indulgere liberis iubet (super- | |
| vacuum est enim, in quod imus, inpelli), quemadmo- | |
| dum nemo in amorem sui cohortandus est, quem adeo, | |
| dum nascitur, trahit, ita ne ad hoc quidem, ut honesta | 5 |
| per se petat; placent suapte natura, adeoque gratiosa | |
| virtus est, ut insitum sit etiam malis probare meliora. | |
| Quis est, qui non beneficus videri velit, qui non inter | |
| scelera et iniurias opinionem bonitatis adfectet, qui | |
| non ipsis, quae inpotentissime fecit, speciem aliquam | 10 |
| induat recti velitque etiam his videri beneficium de- | |
| disse, quos laesit? Gratias itaque agi sibi ab iis, quos | 3.1 |
| adflixere, patiuntur bonosque se ac liberales fingunt, | |
| quia praestare non possunt; quod non facerent, nisi | |
| illos honesti et per se expetendi amor cogeret moribus | |
| suis opinionem contrariam quaerere et nequitiam ab- | 5 |
| dere, cuius fructus concupiscitur, ipsa vero odio pudori- | |
| que est; nec quisquam tantum a naturae lege descivit | |
| et hominem exuit, ut animi causa malus sit. Dic enim | 4.1 |
| cuilibet ex istis, qui rapto vivunt, an ad illa, quae | |
| latrociniis et furtis consecuntur, malint ratione bona | |
| pervenire: optabit ille, cui grassari et transeuntes per- | |
| cutere quaestus est, potius illa invenire quam eripere; | 5 |
| neminem reperies, qui non nequitiae praemiis sine | |
| nequitia frui malit. Maximum hoc habemus naturae | |
| meritum, quod virtus lumen suum in omnium animos | |
| permittit; etiam, qui non secuntur illam, vident. |