| Ut scias per se expetendam esse grati animi ad- | 4.18.1.1 |
| fectionem, per se fugienda res est ingratum esse, quo- | |
| niam nihil aeque concordiam humani generis dissociat | |
| ac distrahit quam hoc vitium. Nam quo alio tuti | |
| sumus, quam quod mutuis iuvamur officiis? hoc uno | 5 |
| instructior vita contraque incursiones subitas munitior | |
| est, beneficiorum commercio. Fac nos singulos, quid | 2.1 |
| sumus? praeda animalium et victimae ac bellissimus | |
| et facillimus sanguis; quoniam ceteris animalibus in | |
| tutelam sui satis virium est, quaecumque vaga nasce- | |
| bantur et actura vitam segregem, armata sunt, hominem | 5 |
| inbecilla <cutis> cingit, non unguium vis, non dentium | |
| terribilem ceteris fecit, nudum et infirmum societas | |
| munit. Duas <deus> res dedit, quae illum obnoxium | |
| validissimum facerent, rationem et societatem; itaque, | |
| qui par esse nulli posset, si seduceretur, rerum potitur. | 10 |
| Societas illi dominium omnium animalium dedit; socie- | 3.1 |
| tas terris genitum in alienae naturae transmisit impe- | |
| rium et dominari etiam in mari iussit; haec morborum | |
| inpetus arcuit, senectuti adminicula prospexit, solacia | |
| contra dolores dedit; haec fortes nos facit, quod licet | 5 |
| contra fortunam advocare. Hanc societatem tolle, et | 4.1 |
| unitatem generis humani, qua vita sustinetur, scindes; | |
| tolletur autem, si efficis, ut ingratus animus non per | |
| se vitandus sit, sed quia aliquid illi timendum est; | |
| quam multi enim sunt, quibus ingratis esse tuto licet! | 5 |
| Denique ingratum voco, quisquis metu gratus est. | |
| Deos nemo sanus timet; furor est enim metuere | 19.1.1 |
| salutaria, nec quisquam amat, quos timet. Tu deni- | |
| que, Epicure, deum inermem facis, omnia illi tela, | |
| omnem detraxisti potentiam et, ne cuiquam metuendus | |
| esset, proiecisti illum extra metum. Hunc igitur in- | 2.1 |
| saeptum ingenti quidem et inexplicabili muro divisum- | |
| que a contactu et a conspectu mortalium non habes | |
| quare verearis; nulla illi nec tribuendi nec nocendi | |
| materia est; in medio intervallo huius et alterius caeli | 5 |
| desertus sine animali, sine homine, sine re ruinas mun- | |
| dorum supra se circaque se cadentium evitat non ex- | |
| audiens vota nec nostri curiosus. Atqui hunc vis | 3.1 |
| videri colere non aliter quam parentem grato, ut opi- | |
| nor, animo; aut, si non vis gratus videri, quia nullum | |
| habes illius beneficium, sed te atomi et istae micae | |
| tuae forte ac temere conglobaverunt, cur colis? 'Propter | 4.1 |
| maiestatem' inquis 'eius eximiam ac singularem natu- | |
| ram.' Ut concedam tibi, nempe hoc facis nullo pretio | |
| inductus, nulla spe; est ergo aliquid per se expeten- | |
| dum, cuius te ipsa dignitas ducit, id est honestum. | 5 |
| Quid est autem honestius, quam gratum esse? huius | |
| virtutis materia tam late patet quam vita. |