| 'Sed inest' inquit 'huic bono etiam utilitas ali- | 4.20.1.1 |
| qua.' Cui enim virtuti non inest? sed id propter se | |
| expeti dicitur, quod, quamvis habeat aliqua extra com- | |
| moda, sepositis quoque illis ac remotis placet. Prodest | |
| gratum esse; ero tamen gratus, etiam si nocet. Gratus | 2.1 |
| quid sequitur? ut haec res illi alios amicos, alia bene- | |
| ficia conciliet? Quid ergo? si quis sibi offensas con- | |
| citaturus est, si quis intellegit adeo per hoc se nihil | |
| consecuturum, ut multa etiam ex reposito adquisitoque | 5 |
| perdenda sint, non libens in detrimenta descendit? | |
| Ingratus est, qui in referenda gratia secundum datum | 3.1 |
| videt, qui sperat, cum reddit; ingratum voco, qui aegro | |
| adsidit, quia testamentum facturus est, cui de hereditate | |
| aut de legato vacat cogitare. Faciat licet omnia, quae | |
| facere bonus amicus et memor officii debet: si animo | 5 |
| eius obversatur spes lucri, captator est et hamum iacit; | |
| ut aves, quae laceratione corporum aluntur, lassa morbo | |
| pecora et casura ex proximo speculantur, ita hic in- | |
| minet morti et circa cadaver volat. | |
| Gratus animus ipsa virtute propositi sui capitur. | 21.1.1 |
| Vis scire hoc ita esse nec illum utilitate corrumpi? | |
| Duo genera sunt grati hominis: dicitur gratus, qui | |
| aliquid pro eo, quod acceperat, reddit; hic fortasse | |
| ostentare se potest, habet, quod iactet, quod proferat; | 5 |
| dicitur gratus, qui bono animo accepit beneficium, bono | |
| debet; hic intra conscientiam clusus est. Quae illi | 2.1 |
| contingere potest utilitas ex adfectu latenti? atqui hic, | |
| etiam si ultra facere nil potest, gratus est: amat, debet, | |
| referre gratiam cupit; quidquid ultra desideras, non | |
| ipse deest. Artifex est etiam, cui ad exercendam artem | 3.1 |
| instrumenta non suppetunt, nec minus canendi peritus, | |
| cuius vocem exaudiri fremitus obstrepentium non sinit. | |
| Volo referre gratiam: post hoc aliquid superest mihi, | |
| non ut gratus, sed ut solutus sim; saepe enim et qui | 5 |
| gratiam rettulit, ingratus est, et qui non rettulit, gra- | |
| tus. Nam ut omnium aliarum virtutum, ita huius ad | |
| animum tota aestimatio redit; hic si in officio est, | |
| quidquid defuit, fortuna peccat. Quomodo est disertus | 4.1 |
| etiam qui tacet, fortis etiam qui conpressis manibus | |
| vel etiam adligatis, quomodo gubernator etiam, qui in | |
| sicco est, quia consummatae scientiae nihil deest, etiam | |
| si quid obstat, quo minus se utatur, ita gratus est | 5 |
| etiam, qui vult tantum nec habet huius voluntatis suae | |
| ullum alium quam se testem. Immo amplius adiciam: | 5.1 |
| est aliquando gratus etiam, qui ingratus videtur, quem | |
| mala interpres opinio contrarium tradidit. Hic quid | |
| aliud sequitur quam ipsam conscientiam? quae etiam | |
| obruta delectat, quae contioni ac famae reclamat et in | 5 |
| se omnia reponit et, cum ingentem ex altera parte | |
| turbam contra sentientium adspexit, non numerat suf- | |
| fragia, sed una sententia vincit. Si vero bonam fidem | 6.1 |
| perfidiae suppliciis adfici videt, non descendit e fastigio | |
| et supra poenam suam consistit: 'Habeo' inquit, 'quod | |
| volui, quod petii; nec paenitet nec paenitebit nec ulla | |
| iniquitate me eo fortuna perducet, ut hanc vocem audiat: | 5 |
| quid mihi volui? quid nunc mihi prodest bona volun- | |
| tas?' Prodest et in eculeo, prodest et in igne; qui | |
| si singulis membris admoveatur et paulatim vivum | |
| corpus circumeat, licet ipsum cor plenum bona con- | |
| scientia stillet: placebit illi ignis, per quem bona fides | 10 |
| conlucebit. |