| Nunc illud quoque argumentum quamvis dictum | 4.22.1.1 |
| iam reducatur: quid est, quare grati velimus esse, cum | |
| morimur, quare singulorum perpendamus officia, quare | |
| id agamus in omnem vitam nostram memoria decur- | |
| rente, ne cuius officii videamur obliti? Nihil iam | 5 |
| superest, quo spes porrigatur; in illo tamen cardine | |
| positi abire e rebus humanis quam gratissimi volumus. | |
| Est videlicet magna in ipso opere merces rei et ad | 2.1 |
| adliciendas mentes hominum ingens honesti potentia, | |
| cuius pulchritudo animos circumfundit et delenitos ad- | |
| miratione luminis ac fulgoris sui rapit. At multa hoc | 3.1 |
| commoda oriuntur, et tutior est vita melioribus amor- | |
| que et secundum bonorum iudicium aetasque securior, | |
| quam innocentia, quam grata mens prosequitur. Fuisset | |
| enim iniquissima rerum natura, si hoc tantum bonum | 5 |
| miserum et anceps et sterile fecisset. Sed illud in- | |
| tuere, an ad istam virtutem, quae saepe tuta ac facili | |
| aditur via, etiam per saxa et rupes et feris ac serpen- | |
| tibus obsessum iter fueris iturus. Non ideo per se | 4.1 |
| non est expetendum, cui aliquid extra quoque emolu- | |
| menti adhaeret; fere enim pulcherrima quaeque multis | |
| et adventiciis comitata sunt dotibus, sed illas trahunt, | |
| ipsa praecedunt. | 5 |
| Num dubium est, quin hoc humani generis domi- | 23.1.1 |
| cilium circumitus solis ac lunae vicibus suis temperet? | |
| quin alterius calore alantur corpora, terrae relaxentur, | |
| inmodici umores conprimantur, adligantis omnia hiemis | |
| tristitia frangatur, alterius tepore efficaci et penetrabili | 5 |
| regatur maturitas frugum? quin ad huius cursum fecun- | |
| ditas humana respondeat? quin ille annum observabilem | |
| fecerit circumactu suo, haec mensem minoribus se | |
| spatiis flectens? Ut tamen detrahas ista, non erat ipse | 2.1 |
| sol idoneum oculis spectaculum dignusque adorari, si | |
| tantum praeteriret? non erat digna suspectu luna, etiam | |
| si otiosum sidus transcurreret? Ipse mundus, quotiens | |
| per noctem ignes suos fudit et tantum stellarum in- | 5 |
| numerabilium refulsit, quem non intentum in se tenet? | |
| quis sibi illa tunc, cum miratur, prodesse cogitat? | |
| Adspice ista tanto superne coetu labentia, quemadmo- | 3.1 |
| dum velocitatem suam sub specie stantis atque inmoti | |
| operis abscondant. Quantum ista nocte, quam tu in | |
| numerum ac discrimen dierum observas, agitur! quanta | |
| rerum turba sub hoc silentio evolvitur! quantam fato- | 5 |
| rum seriem certus limes educit! Ista, quae tu non | 4.1 |
| aliter, quam in decorem sparsa consideras, singula in | |
| opere sunt. Nec enim est, quod existimes septem sola | |
| discurrere, cetera haerere; paucorum motus conprehen- | |
| dimus, innumerabiles vero longiusque a conspectu se- | 5 |
| ducti di eunt redeuntque, et ex his, qui oculos nostros | |
| patiuntur, plerique obscuro gradu pergunt et per oc- | |
| cultum aguntur. |