| Quid ergo? non caperis tantae molis adspectu, | 4.24.1.1 |
| etiam si te non tegat, non custodiat, non foveat gene- | |
| retque ac spiritu suo riget? Quemadmodum haec cum | |
| primum usum habeant et necessaria vitaliaque sint, | |
| maiestas tamen eorum totam mentem occupat, ita om- | 5 |
| nis illa virtus et in primis grati animi multum quidem | |
| praestat, sed non vult ob hoc diligi; amplius quiddam | |
| in se habet nec satis ab eo intellegitur, a quo inter | |
| utilia numeratur. Gratus est, quia expedit? ergo et | 2.1 |
| quantum expedit? Non recipit sordidum virtus ama- | |
| torem; soluto ad illam sinu veniendum est. Ingratus | |
| hoc cogitat: 'Volebam gratiam referre, sed timeo in- | |
| pensam, timeo periculum, vereor offensam; faciam po- | 5 |
| tius, quod expedit.' Non potest eadem ratio et gra- | |
| tum facere et ingratum; ut diversa illorum opera, ita | |
| diversa inter se proposita sunt; ille ingratus est, quam- | |
| vis non oporteat, quia expedit; hic gratus est, quam- | |
| vis non expediat, quia oportet. | 10 |
| Propositum est nobis secundum rerum naturam | 25.1.1 |
| vivere et deorum exemplum sequi; di autem, quodcum- | |
| que faciunt, in eo quid praeter ipsam faciendi rationem | |
| secuntur? nisi forte illos existimas fructum operum | |
| suorum ex fumo extorum et turis odore percipere. | 5 |
| Vide, quanta cottidie moliantur, quanta distribuant, | 2.1 |
| quantis terras fructibus inpleant, quam oportunis et | |
| in omnes oras ferentibus ventis maria permoveant, | |
| quantis imbribus repente deiectis solum molliant venas- | |
| que fontium arentes redintegrent et infuso per occulta | 5 |
| nutrimento novent. Omnia ista sine mercede, sine ullo | |
| ad ipsos perveniente commodo faciunt. Hoc nostra | 3.1 |
| quoque ratio, si ab exemplari suo non aberrat, servet, | |
| ne ad res honestas conducta veniat. Pudeat ullum | |
| venale esse beneficium: gratuitos habemus deos. |