| 'Si deos' inquit 'imitaris, da et ingratis bene- | 4.26.1.1 |
| ficia; nam et sceleratis sol oritur, et piratis patent | |
| maria.' Hoc loco interrogant, an vir bonus daturus | |
| sit beneficium ingrato sciens ingratum esse. Permitte | |
| mihi aliquid interloqui, ne interrogatione insidiosa | 5 |
| capiamur. Duos ex constitutione Stoica accipe in- | 2.1 |
| gratos. Alter est ingratus, quia stultus est; stultus | |
| etiam malus est; quia malus est, nullo vitio caret: | |
| ergo et ingratus est. Sic omnes malos intemperantes | |
| dicimus, avaros, luxuriosos, malignos, non quia omnia | 5 |
| ista singulis magna et nota vitia sunt, sed quia esse | |
| possunt; et sunt, etiam si latent. Alter est ingratus, | |
| qui volgo dicitur, in hoc vitium natura propensus. Illi | 3.1 |
| ingrato, qui sic hac culpa non caret, quomodo nulla | |
| caret, dabit beneficium vir bonus; nulli enim dare | |
| poterit, si tales homines submoverit. Huic ingrato, | |
| qui beneficiorum fraudator est et in hanc partem pro- | 5 |
| cubuit animo, non magis dabit beneficium, quam de- | |
| coctori pecuniam credet aut depositum conmittet ei, | |
| qui iam pluribus abnegavit. | |
| Timidus dicitur aliquis, quia stultus est: et hoc | 27.1.1 |
| malos sequitur, quos indiscreta et universa vitia cir- | |
| cumstant; dicitur timidus proprie natura etiam ad in- | |
| anes sonos pavidus. Stultus omnia vitia habet, sed | |
| non in omnia natura pronus est: alius in avaritiam, | 5 |
| alius in luxuriam, alius in petulantiam inclinatur. Ita- | 2.1 |
| que errant illi, qui interrogant Stoicos: 'Quid ergo? | |
| Achilles timidus est? quid ergo? Aristides, cui iustitia | |
| nomen dedit, iniustus est? quid ergo? et Fabius, qui | |
| "cunctando restituit rem", temerarius est? quid ergo? | 5 |
| Decius mortem timet? Mucius proditor est? Camillus | |
| desertor?' Non hoc dicimus sic omnia vitia esse in | |
| omnibus, quomodo in quibusdam singula eminent, sed | |
| malum ac stultum nullo vitio vacare; ne audacem qui- | |
| dem timoris absolvimus, ne prodigum quidem avaritia | 10 |
| liberamus. Quomodo homo omnes sensus habet, nec | 3.1 |
| ideo tamen omnes homines aciem habent Lynceo simi- | |
| lem, sic, qui stultus est, <non> tam acria et concitata | |
| habet omnia, quam quidam quaedam. Omnia in om- | |
| nibus vitia sunt, sed non omnia in singulis extant: | 5 |
| hunc natura ad avaritiam inpellit; hic vino, hic libidini | |
| deditus est aut, si nondum deditus, ita formatus, ut in | |
| hoc illum mores sui ferant. Itaque, ut ad propositum | 4.1 |
| revertar, nemo non ingratus est, qui malus: habet | |
| enim omnia nequitiae semina; tamen proprie ingratus | |
| adpellatur, qui ad hoc vitium vergit: huic ergo bene- | |
| ficium non dabo. Quomodo male filiae suae consulet, | 5.1 |
| qui illam contumelioso et saepe repudiato conlocavit, | |
| malus pater familiae habebitur, qui negotiorum gesto- | |
| rum damnato patrimonii sui curam mandaverit, quo- | |
| modo dementissime testabitur, qui tutorem filio reli- | 5 |
| querit pupillorum spoliatorem, sic pessime beneficia | |
| dare dicetur, quicumque ingratos eligit, in quos peri- | |
| tura conferat. |