| 'Di quoque' inquit 'multa ingratis tribuunt.' | 4.28.1.1 |
| Sed illa bonis paraverunt; contingunt autem etiam | |
| malis, quia separari non possunt. Satius est autem | |
| prodesse etiam malis propter bonos, quam bonis de- | |
| esse propter malos. Ita, quae refers, diem, solem, | 5 |
| hiemis aestatisque cursus et media veris autumnique | |
| temperamenta, imbres et fontium haustus, ventorum | |
| statos flatus pro universis invenerunt; excerpere singu- | |
| los non potuerunt. Rex honores dignis dat, congia- | 2.1 |
| rium et indignis; frumentum publicum tam fur quam | |
| periurus et adulter accipiunt et sine dilectu morum, | |
| quisquis incisus est; quidquid aliud est, quod tamquam | |
| civi, non tamquam bono datur, ex aequo boni ac mali | 5 |
| ferunt. Deus quoque quaedam munera universo hu- | 3.1 |
| mano generi dedit, a quibus excluditur nemo. Nec | |
| enim poterat fieri, ut ventus bonis viris secundus esset, | |
| contrarius malis, communi autem bono erat patere | |
| commercium maris et regnum humani generis relaxari; | 5 |
| nec poterat lex casuris imbribus dici, ne in malorum | |
| inproborumque rura defluerent. Quaedam in medio | 4.1 |
| ponuntur: tam bonis quam malis conduntur urbes; | |
| monumenta ingeniorum et ad indignos perventura publi- | |
| cavit editio; medicina etiam sceleratis opem monstrat; | |
| conpositiones remediorum salutarium nemo subpressit, | 5 |
| ne sanarentur indigni. In iis exige censuram et per- | 5.1 |
| sonarum aestimationem, quae separatim tamquam digno | |
| dantur, non in his, quae promiscue turbam admittunt. | |
| Multum enim refert, utrum aliquem non excludas an | |
| eligas. Ius et furi dicitur; pace et homicidae fruuntur; | 5 |
| sua repetunt etiam, qui aliena rapuerunt; percussores | |
| et domi ferrum exercentes murus ab hoste defendit; | |
| legum praesidio, qui plurimum in illas peccaverunt, | |
| proteguntur. Quaedam non poterant ceteris contingere, | 6.1 |
| nisi universis darentur; non est itaque, quod de istis | |
| disputes, ad quae publice invitati sumus. Illud, quod | |
| iudicio meo ad aliquem pervenire debebit, ei, quem | |
| esse ingratum sciam, non dabo. | 5 |