| 'Ergo' inquit 'nec consilium deliberanti dabis | 4.29.1.1 |
| ingrato nec aquam haurire permittes nec viam mon- | |
| strabis erranti? an haec quidem facies, sed nihil dona- | |
| bis?' Distinguam istud, certe temptabo distinguere. | |
| Beneficium est opera utilis, sed non omnis opera utilis | 2.1 |
| beneficium est; quaedam enim tam exigua sunt, ut | |
| beneficii nomen non occupent. Duae res coire debent, | |
| quae beneficium efficiant. Primum rei magnitudo; | |
| quaedam enim sunt infra huius nominis mensuram. | 5 |
| Quis beneficium dixit quadram panis aut stipem aeris | |
| abiecti aut ignis accendendi factam potestatem? et | |
| interdum ista plus prosunt, quam maxima; sed tamen | |
| vilitas sua illis, etiam ubi temporis necessitate facta | |
| sunt necessaria, detrahit pretium. Deinde hoc, quod | 3.1 |
| potentissimum est, oportet accedat, ut eius causa faciam, | |
| ad quem volam pervenire beneficium, dignumque eum | |
| iudicem et libens id tribuam percipiensque ex munere | |
| meo gaudium, quorum nihil est in istis, de quibus | 5 |
| loquebamur; non enim tamquam dignis illa tribuimus, | |
| sed neclegenter tamquam parva, et non homini damus, | |
| sed humanitati. | |
| Aliquando daturum me etiam indignis quaedam | 30.1.1 |
| non negaverim in honorem aliorum, sicut in petendis | |
| honoribus quosdam turpissimos nobilitas industriis sed | |
| novis praetulit non sine ratione; sacra est magnarum | |
| virtutum memoria, et esse plures bonos iuvat, si gratia | 5 |
| bonorum non cum ipsis cadit. Ciceronem filium quae | 2.1 |
| res consulem fecit nisi pater? Cinnam nuper quae res | |
| ad consulatum recepit ex hostium castris, quae Sex. | |
| Pompeium aliosque Pompeios, nisi unius viri magni- | |
| tudo tanta quondam, ut satis alte omnes suos etiam | 5 |
| ruina eius adtolleret? Quid nuper Fabium Persicum, | |
| cuius osculum etiam inpudici denotabant, sacerdotem | |
| non in uno collegio fecit nisi Verrucosi et Allobrogici | |
| et illi trecenti, qui hostium incursioni pro re publica | |
| unam domum obiecerant? Hoc debemus virtutibus, | 3.1 |
| ut non praesentes solum illas, sed etiam ablatas e | |
| conspectu colamus; quomodo illae id egerunt, ut non | |
| in unam aetatem prodessent, sed beneficia sua etiam | |
| post ipsas relinquerent, ita nos non una aetate grati | 5 |
| simus. Hic magnos viros genuit: dignus est beneficiis, | |
| qualiscumque est; dignos dedit. Hic egregiis maioribus | 4.1 |
| ortus est: qualiscumque est, sub umbra suorum lateat. | |
| Ut loca sordida repercussu solis inlustrantur, ita inertes | |
| maiorum suorum luce resplendeant. |