| Excusare hoc loco tibi, mi Liberalis, deos volo. | 4.31.1.1 |
| Interdum enim solemus dicere: 'Quid sibi voluit pro- | |
| videntia, quae Arrhidaeum regno inposuit?' Illi putas | |
| hoc datum? patri eius datum est et fratri. 'Quare | 2.1 |
| <C.> Caesarem orbi terrarum praefecit, hominem sanguinis | |
| humani avidissimum, quem non aliter fluere in con- | |
| spectu suo iubebat, quam si ore excepturus esset?' | |
| Quid ergo? tu hoc illi datum existimas? patri eius | 5 |
| Germanico datum, avo proavoque et ante hos aliis non | |
| minus claris viris, etiam si privati paresque aliis vitam | |
| exegerunt. Quid? tu, cum Mamercum Scaurum con- | 3.1 |
| sulem faceres, ignorabas ancillarum illum suarum men- | |
| struum ore hiante exceptare? numquid enim ipse dis- | |
| simulabat? numquid purus videri volebat? Referam | |
| tibi dictum eius in se, quod circumferri memini et | 5 |
| ipso praesente laudari. Pollioni Annio iacenti obsceno | 4.1 |
| verbo usus dixerat se facturum id, quod pati malebat; | |
| et cum Pollionis adtractiorem vidisset frontem: 'Quid- | |
| quid' inquit 'mali dixi, mihi et capiti meo.' Hoc | |
| dictum suum ipse narrabat. Hominem tam palam ob- | 5.1 |
| scenum ad fasces et ad tribunal admisisti? nempe | |
| dum veterem illum Scaurum senatus principem cogitas | |
| et indigne fers subolem eius iacere. | |
| <Idem facere> deos veri simile est, ut alios indul- | 32.1.1 |
| gentius tractent propter parentes avosque, alios pro- | |
| pter futuram nepotum pronepotumque ac longe sequen- | |
| tium posterorum indolem; nota enim illis est operis | |
| sui series, omniumque illis rerum per manus suas itu- | 5 |
| rarum scientia in aperto semper est; nobis ex abdito | |
| subit, et, quae repentina putamus, illis provisa veniunt | |
| ac familiaria. 'Sint hi reges, quia maiores eorum non | 2.1 |
| fuerunt, quia pro summo imperio habuerunt iustitiam, | |
| abstinentiam, quia non rem publicam sibi, sed se rei | |
| publicae dicaverunt. Regnent hi, quia vir bonus qui- | |
| dam ante proavus eorum fuit, qui animum supra for- | 5 |
| tunam gessit, qui in dissensione civili, quoniam ita ex- | |
| pediebat rei publicae, vinci quam vincere maluit; re- | |
| ferri gratia illi tam longo spatio non potuit; in illius | |
| respectum iste populo praesideat, non quia scit aut | |
| potest, sed quia alius pro illo meruit. Hic corpore | 3.1 |
| deformis est, adspectu foedus et ornamenta sua tra- | |
| ducturus; iam me homines accusabunt, caecum ac | |
| temerarium dicent, nescientem, quo loco, quae summis | |
| atque excelsissimis debentur, ponam; at ego scio alii | 5 |
| me istud dare, alii olim debitum solvere. Unde isti | 4.1 |
| norunt illum quondam gloriae sequentis fugacissimum, | |
| eo voltu ad pericula euntem, quo alii e periculo re- | |
| deunt, numquam bonum suum a publico distinguentem? | |
| "Ubi" inquis "iste aut quis est?" Unde vos scitis? | 5 |
| Apud me istae expensorum acceptorumque rationes | |
| dispunguntur, ego, quid cui debeam, scio; aliis post | |
| longam diem repono, aliis in antecessum ac prout oc- | |
| casio et rei publicae meae facultas tulit.' Ingrato | |
| ergo aliquando quaedam, sed non propter ipsum dabo. | 10 |