| 'Quid? si' inquit 'nescis, utrum ingratus sit | 4.33.1.1 |
| an gratus, expectabis, donec scias, an dandi beneficii | |
| tempus non amittes? Expectare longum est (nam, ut | |
| ait Platon, difficilis humani animi coniectura est), non | |
| expectare temerarium est.' Huic respondebimus num- | 2.1 |
| quam expectare nos certissimam rerum conprehensio- | |
| nem, quoniam in arduo est veri exploratio, sed ea ire, | |
| qua ducit veri similitudo. Omne hac via procedit offi- | |
| cium: sic serimus, sic navigamus, sic militamus, sic | 5 |
| uxores ducimus, sic liberos tollimus; cum omnium | |
| horum incertus sit eventus, ad ea accedimus, de quibus | |
| bene sperandum esse credidimus. Quis enim pollicetur | |
| serenti proventum, naviganti portum, militanti victo- | |
| riam, marito pudicam uxorem, patri pios liberos? se- | 10 |
| quimur, qua ratio, non qua veritas traxit. Expecta, | 3.1 |
| ut nisi bene cessura non facias et nisi conperta veritate | |
| nil noveris: relicto omni actu vita consistit. Cum veri | |
| similia me in hoc aut in illud inpellant, non vera, ei | |
| beneficium dabo, quem veri simile erit gratum esse. | 5 |
| 'Multa' inquit 'intervenient, propter quae et | 34.1.1 |
| malus pro bono subrepat et bonus pro malo displiceat; | |
| fallaces enim sunt rerum species, quibus credidimus.' | |
| Quis negat? sed nihil aliud invenio, per quod cogita- | |
| tionem regam. His veritas mihi vestigiis sequenda est, | 5 |
| certiora non habeo; haec ut quam diligentissime aesti- | |
| mem, operam dabo nec cito illis adsentiar. Sic enim | 2.1 |
| in proelio potest accidere, ut telum meum in conmili- | |
| tonem manus dirigat aliquo errore decepta et hosti | |
| tamquam meo parcam; sed hoc et raro accidet et non | |
| vitio meo, cuius propositum est hostem ferire, civem | 5 |
| defendere. Si sciam ingratum esse, non dabo benefi- | |
| cium; at obrepsit, at inposuit: nulla hic culpa tri- | |
| buentis est, quia tamquam grato dedi.—'Si pro- | 3.1 |
| miseris' inquit 'te daturum beneficium et postea in- | |
| gratum esse scieris, dabis an non? Si facis sciens, | |
| peccas, das enim, cui non debes dare; si negas, et hoc | |
| modo peccas: non das ei, cui promisisti. Conscientia | 5 |
| vestra hoc loco titubat et illud superbum promissum, | |
| numquam sapientem facti sui paenitere nec umquam | |
| emendare, quod fecerit, nec mutare consilium.' Non | 4.1 |
| mutat sapiens consilium omnibus his manentibus, quae | |
| erant, cum sumeret; ideo numquam illum paenitentia | |
| subit, quia nihil melius illo tempore fieri potuit, quam | |
| quod factum est, nihil melius constitui, quam consti- | 5 |
| tutum est; ceterum ad omnia cum exceptione venit: | |
| 'si nihil inciderit, quod inpediat'. Ideo omnia illi | |
| succedere dicimus et nihil contra opinionem accidere, | |
| quia praesumit animo posse aliquid intervenire, quod | |
| destinata prohibeat. Inprudentium ista fiducia est for- | 5.1 |
| tunam sibi spondere; sapiens utramque partem eius | |
| cogitat; scit, quantum liceat errori, quam incerta sint | |
| humana, quam multa consiliis obstent; ancipitem rerum | |
| ac lubricam sortem suspensus sequitur, consiliis certis | 5 |
| incertos eventus expendit. Exceptio autem, sine qua | |
| nihil destinat, nihil ingreditur, et hic illum tuetur. |