| Promisi beneficium, nisi si quid incidisset, quare | 4.35.1.1 |
| non deberem dare. Quid enim, si, quod illi pollicitus | |
| sum, patria sibi dare iusserit? si lex lata erit, ne id | |
| quisquam faciat, quod ego me amico meo facturum | |
| promiseram? Promisi tibi in matrimonium filiam; | 5 |
| postea peregrinus adparuisti; non est mihi cum externo | |
| conubium; eadem res me defendit, quae vetat. Tunc | 2.1 |
| fidem fallam, tunc inconstantiae crimen audiam, si, | |
| cum eadem omnia sint, quae erant promittente me, | |
| non praestitero promissum; alioquin, quidquid mutatur, | |
| libertatem facit de integro consulendi et me fide liberat. | 5 |
| Promisi advocationem: postea adparuit per illam cau- | |
| sam praeiudicium in patrem meum quaeri; promisi me | |
| peregre exiturum: sed iter infestari latrociniis nuntia- | |
| tur; in rem praesentem venturus fui: sed aeger filius, | |
| sed puerpera uxor tenet. Omnia esse debent eadem, | 3.1 |
| quae fuerunt, cum promitterem, ut promittentis fidem | |
| teneas; quae autem maior fieri mutatio potest, quam | |
| si te malum virum et ingratum conperi? Quod tam- | |
| quam digno dabam, indigno negabo et irascendi quo- | 5 |
| que causam habebo deceptus. | |
| Inspiciam tamen et, quantum sit, de quo agitur; | 36.1.1 |
| dabit mihi consilium promissae rei modus. Si exiguum | |
| est, dabo, non quia dignus es, sed quia promisi, nec | |
| tamquam munus dabo, sed verba mea redimam et | |
| aurem mihi pervellam. Damno castigabo promittentis | 5 |
| temeritatem: 'Ecce, ut doleat tibi, ut postea conside- | |
| ratius loquaris!' Quod dicere solemus, linguarium | 2.1 |
| dabo. Si maius erit, non conmittam, quemadmodum | |
| Maecenas ait, ut sestertio centies obiurgatus sim. Inter | |
| se enim utrumque conparabo: est aliquid in eo, quod | |
| promiseris, perseverare; est rursus multum in eo, ne | 5 |
| indigno beneficium des; hoc tamen quantum est? si | |
| leve, coniveamus, si vero magno mihi aut detrimento | |
| aut rubori futurum, malo semel excusare, quare nega- | |
| verim, quam semper, quare dederim. Totum, inquam, | |
| in eo est, quanti promissi mei verba taxentur. Non | 3.1 |
| tantum, quod temere promisi, retinebo, sed, quod non | |
| recte dedi, repetam; demens est, qui fidem praestat | |
| errori. |