| Cleanthes vehementius agit. "Licet" inquit "bene- | 5.14.1.1 |
| ficium non sit, quod accepit, ipse tamen ingratus est, | |
| quia non fuit redditurus, etiam si accepisset." Sic | 2.1 |
| latro est, etiam antequam manus inquinet, quia ad | |
| occidendum iam armatus est et habet spoliandi atque | |
| interficiendi voluntatem; exercetur et aperitur opere | |
| nequitia, non incipit. Sacrilegi dant poenas, quamvis | 5 |
| nemo usque ad deos manus porrigat.—"Quomodo" | 3.1 |
| inquit "adversus malum ingratus est quisquam, cum | |
| <a> malo dari beneficium non possit?" Ea scilicet ra- | |
| tione, quia ipsum, quod accepit, beneficium non erat, | |
| sed vocabatur; <qui> accipiet ab illo aliquid ex his, quae | 5 |
| apud inperitos sunt, quorum et malis copia est, ipse | |
| quoque in simili materia gratus esse debebit et illa, | |
| qualiacumque sunt, cum pro bonis acceperit, pro bonis | |
| reddere. Aes alienum habere dicitur et qui aureos | 4.1 |
| debet et qui corium forma publica percussum, quale | |
| apud Lacedaemonios fuit, quod usum numeratae pecu- | |
| niae praestat. Quo genere obligatus es, hoc fidem ex- | |
| olve. Quid sint beneficia, an et in hanc sordidam | 5.1 |
| humilemque materiam deduci magnitudo nominis clari | |
| debeat, ad vos non pertinet; in alios quaeritur verum: | |
| vos ad speciem veri conponite animum et, dum hone- | |
| stum discitis, quidquid est, in quo nomen honesti | 5 |
| iactatur, id colite. | |
| "Quomodo" inquit "nemo per vos ingratus est, | 15.1.1 |
| sic rursus omnes ingrati sunt." Nam, ut dicimus, | |
| omnes stulti mali sunt; qui unum autem habet vitium, | |
| omnia habet; omnes autem stulti et mali sunt: omnes | |
| ergo ingrati sunt. Quid ergo? non sunt? non undi- | 2.1 |
| que humano generi convicium fit? non publica querella | |
| est perisse beneficia et paucissimos esse, qui de bene | |
| merentibus non in vicem pessime mereantur? Nec | |
| est, quod hanc nostram tantum murmurationem putes | 5 |
| pro pessimo pravoque numerantium, quidquid citra | |
| recti formulam cecidit. Ecce nescioqui non ex philo- | 3.1 |
| sophorum domo clamat, ex medio conventu populos | |
| gentesque damnatura vox mittitur: | |
| "Non hospes ab hospite tutus, | |
| non socer a genero; fratrum quoque gratia rara est; | 5 |
| inminet exitio vir coniugis, illa mariti." | |
| Hoc iam amplius est: beneficia in scelus versa sunt, | 4.1 |
| et sanguini eorum non parcitur, pro quibus sanguis | |
| fundendus est; gladio ac venenis beneficia sequimur. | |
| Ipsi patriae manus adferre et fascibus illam suis pre- | |
| mere potentia ac dignitas est; humili se ac depresso | 5 |
| loco putat stare, quisquis non supra rem publicam | |
| stetit; accepti ab illa exercitus in ipsam convertuntur, | |
| et imperatoria contio est: "Pugnate contra coniuges, | 5.1 |
| pugnate contra liberos! aras, focos, penates armis in- | |
| cessite!" Qui ne triumphaturi quidem inire urbem in- | |
| iussu senatus deberetis quibusque victorem exercitum | |
| reducentibus curia extra muros praeberetur, nunc civi- | 5 |
| bus caesis perfusi cruore cognato urbem subrectis in- | |
| trate vexillis. Obmutescat inter militaria signa liber- | 6.1 |
| tas, et ille victor pacatorque gentium populus remotis | |
| procul bellis, omni terrore conpresso, intra muros ob- | |
| sessus aquilas suas horreat. |