| Sed quamvis haec ita sint, accipere etiam malus | 5.13.1.1 |
| tamen quaedam potest, quae beneficiis similia sint, | |
| quibus non redditis ingratus erit. Sunt animi bona, | |
| sunt corporis, sunt fortunae; illa animi bona a stulto | |
| ac malo submoventur; ad haec admittitur, quae et | 5 |
| accipere potest et debet reddere, et, si non reddit, in- | |
| gratus est. Nec hoc ex nostra tantum constitutione; | |
| Peripatetici quoque, qui felicitatis humanae longe late- | |
| que terminos ponunt, aiunt minuta beneficia perven- | |
| tura ad malos; haec qui non reddit, ingratus est. | 10 |
| Nobis itaque beneficia esse non placet, quae non sunt | 2.1 |
| animum factura meliorem; commoda tamen illa esse et | |
| expetenda non negamus. Haec et viro bono dare malus | |
| potest et accipere a bono, ut pecuniam et vestem et | |
| honores et vitam; quae si non reddit, in ingrati nomen | 5 |
| incidet. "At quomodo ingratum vocas eo non reddito, | 3.1 |
| quod negas esse beneficium?" Quaedam, etiam si vera | |
| non sunt, propter similitudinem eodem vocabulo con- | |
| prehensa sunt: sic pyxidem et argenteam et auream | |
| dicimus; sic inlitteratum non ex toto rudem, sed ad | 5 |
| litteras altiores non perductum; sic, qui male vestitum | |
| et pannosum vidit, nudum vidisse se dicit. Beneficia | |
| ista non sunt, habent tamen beneficii speciem. "Quo- | 4.1 |
| modo ista sunt tamquam beneficia, sic et ille tamquam | |
| ingratus est, non ingratus." Falsum est, quia illa | |
| beneficia et qui dat adpellat et qui accipit; ita, qui | |
| veri beneficii speciem fefellit, tam ingratus est quam | 5 |
| veneficus, qui soporem, cum venenum esse crederet, | |
| miscuit. |