| Videor tibi iam illud, quod in principio dixeram, | 5.12.1.1 |
| mentitus; dicis me abesse ab eo, qui operae pretium | |
| facit, immo totam operam bona fide perdere. Expecta, | |
| et iam hoc verius dices, simul te ad has latebras per- | |
| duxero, ex quibus cum evaseris, nihil amplius eris | 5 |
| adsecutus, quam ut eas difficultates effugeris, in quas | |
| licuit non descendere. Quid enim boni est nodos ope- | 2.1 |
| rose solvere, quos ipse, ut solveres, feceris? Sed quem- | |
| admodum quaedam in oblectamentum ac iocum sic | |
| inligantur, ut eorum solutio inperito difficilis sit, quae | |
| illi, qui inplicuit, sine ullo negotio paret, quia con- | 5 |
| missuras eorum et moras novit, nihilo minus illa | |
| habent aliquam voluptatem (temptant enim acumen | |
| animorum et intentionem excitant), ita haec, quae | |
| videntur callida et insidiosa, securitatem ac segnitiam | |
| ingeniis auferunt, quibus modo campus, in quo vagen- | 10 |
| tur, sternendus est, modo creperi aliquid et confragosi | |
| obiciendum, per quod erepant et sollicite vestigium | |
| faciant. | |
| Dicitur nemo ingratus esse; id sic colligitur: | 3.1 |
| "Beneficium est, quod prodest; prodesse autem nemo | |
| homini malo potest, ut dicitis Stoici; ergo beneficium | |
| non accipit malus, * ingratus est. Etiamnunc bene- | |
| ficium honesta et probabilis res est; apud malum nulli | 5 |
| honestae rei aut probabili locus est, ergo nec beneficio; | |
| quod si accipere non potest, ne reddere quidem debet, | |
| et ideo non fit ingratus. Etiamnunc, ut dicitis, bonus | 4.1 |
| vir omnia recte facit; si omnia recte facit, ingratus | |
| esse non potest. Malo viro beneficium nemo dare | |
| potest. Bonus beneficium reddit, malus non accipit; | |
| quod si est, nec bonus quisquam ingratus est nec | 5 |
| malus. Ita ingratus in rerum natura est nemo, et | |
| hoc inane <nomen>." Unum est apud nos bonum, hone- | 5.1 |
| stum. Id pervenire ad malum non potest; desinet | |
| enim malus esse, si ad illum virtus intraverit; quam | |
| diu autem malus est, nemo illi dare beneficium potest, | |
| quia mala bonaque dissentiunt nec in unum eunt. Ideo | 5 |
| nemo illi prodest, quia, quidquid ad illum pervenit, id | |
| pravo usu corrumpitur. Quemadmodum stomachus | 6.1 |
| morbo vitiatus et colligens bilem, quoscumque accepit | |
| cibos, mutat et omne alimentum in causam doloris | |
| trahit, ita animus scaevus, quidquid illi conmiseris, id | |
| onus suum et perniciem et occasionem miseriae facit. | 5 |
| Felicissimis itaque opulentissimisque plurimum aestus | |
| subest minusque sedem inveniunt, quo in maiorem | |
| materiam inciderunt, qua fluctuarentur. Ergo nihil | 7.1 |
| potest ad malos pervenire, quod prosit, immo nihil, | |
| quod non noceat; quaecumque enim illis contigerunt, | |
| in naturam suam vertunt et extra speciosa profutura- | |
| que, si meliori darentur, illis pestifera sunt. Ideo nec | 5 |
| beneficium dare possunt, quoniam nemo potest, quod | |
| non habet, dare; hic bene faciendi voluntate caret. |