| Venio nunc ad ultimam partem. Qui gratiam | 5.11.1.1 |
| refert, aliquid debet inpendere, sicut, qui solvit, pecu- | |
| niam; nihil autem inpendit, qui gratiam sibi refert, | |
| non magis quam consequitur, qui beneficium a se | |
| accepit. Beneficium et gratiae relatio ultro citro ire | 5 |
| debent; intra unum hominem non est vicissitudo. Qui | |
| gratiam refert, in vicem prodest ei, a quo consecutus | |
| est aliquid; qui sibi gratiam refert, cui prodest? sibi: | |
| et quis non alio loco relationem gratiae, alio beneficium | |
| cogitat? Qui gratiam refert sibi, <sibi> prodest: et quis | 10 |
| umquam ingratus hoc noluit facere? immo quis non | |
| ingratus fuit, ut hoc faceret? "Si gratias" inquit | 2.1 |
| "nobis agere debemus, et gratiam referre debemus; | |
| dicimus autem: 'Ago gratias mihi, quod illam uxorem | |
| nolui ducere' et 'quod cum illo non contraxi societa- | |
| tem'." Cum hoc dicimus, laudamus nos et, ut factum | 5 |
| nostrum conprobemus, gratias agentium verbis abuti- | |
| mur. Beneficium est, quod potest, cum datum est, et | 3.1 |
| non reddi; qui sibi beneficium dat, non potest non | |
| recipere, quod dedit; ergo non est beneficium. Alio | |
| tempore beneficium accipitur, alio redditur; * In bene- | 4.1 |
| ficio et hoc est probabile, hoc suspiciendum, quod | |
| aliquis, ut alteri prodesset, utilitatis interim suae obli- | |
| tus est, quod alteri dedit ablaturus sibi; hoc non facit, | |
| qui beneficium sibi dat. Beneficium dare socialis res | 5.1 |
| est, aliquem conciliat, aliquem obligat; sibi dare non | |
| est socialis res, neminem conciliat, neminem obligat, | |
| neminem in spem inducit, ut dicat: "Hic homo colen- | |
| dus est; illi beneficium dedit, dabit et mihi." Bene- | 6.1 |
| ficium est, quod quis non sua causa dat, sed eius, cui | |
| dat; is autem, qui sibi beneficium dat, sua causa dat; | |
| non est ergo beneficium. |