Beneficium est praestitisse aliquid utiliter; verbum 5.10.1.1
autem 'praestitisse' ad alios spectat. Numquid non
demens videbitur, qui aliquid sibi vendidisse se dicet?
quia venditio alienatio est et rei suae iurisque in ea
sui ad alium translatio. Atqui, quemadmodum vendere, 5
sic dare aliquid a se dimittere est et id, quod tenueris,
habendum alteri tradere; quod si est, beneficium nemo
sibi dedit, quia nemo dat sibi; alioqui duo contraria
in uno coeunt, ut sit idem dare et accipere. Etiam- 2.1
nunc multum interest inter dare et accipere; quidni?
cum ex diverso ista verba posita sint. Atqui si quis
sibi beneficium dat, nihil interest inter dare et accipere.
Paulo ante dicebam quaedam ad alios pertinere et sic 5
esse formata, ut tota significatio illorum discedat a
nobis: frater sum, <sed> alterius, nemo est enim suus
frater; par sum, sed alicui, quis enim par est sibi?
Quod conparatur, sine altero non intellegitur; quod
iungitur, sine altero non est; sic et, quod datur, sine 10
altero non est, et beneficium sine altero non est. Idem 3.1
ipso vocabulo adparet, in quo hoc continetur, 'bene
fecisse'; nemo autem sibi bene facit, non magis quam
sibi favet, quam suarum partium est. Diutius hoc et
pluribus exemplis licet prosequi: quidni? cum inter ea 4.1
sit habendum beneficium, quae secundam personam desi-
derant. quaedam, cum sint honesta, pulcherrima, sum-
mae virtutis, nisi in altero non habent locum. Laudatur
et inter maxima humani generis bona fides colitur; 5
num quis ergo dicitur sibi fidem praestitisse?
MCP server: latin-mcp.packhum.org