| "Beneficium" inquit "sibi dare oportet; ergo et | 5.9.1.1 |
| referre gratiam oportet." Primum illud falsum est, ex | |
| quo pendent sequentia; nemo enim sibi beneficium dat, | |
| sed naturae suae paret, a qua ad caritatem sui con- | |
| positus est, unde summa illi cura est nocitura vitandi, | 5 |
| profutura adpetendi. Itaque nec liberalis est, qui sibi | 2.1 |
| donat, nec clemens, qui sibi ignoscit, nec misericors, | |
| qui malis suis tangitur; quod aliis praestare liberalitas | |
| est, clementia, misericordia, sibi praestare natura est. | |
| Beneficium res voluntaria est, at prodesse sibi neces- | 5 |
| sarium est. Quo quis plura beneficia dedit, beneficen- | |
| tior est; quis umquam laudatus est, quod sibi ipse | |
| fuisset auxilio? quod se eripuisset latronibus? Nemo | |
| sibi beneficium dat, non magis quam hospitium, nemo | |
| sibi donat, non magis quam credit. Si dat sibi quis- | 3.1 |
| que beneficium, semper dat, sine intermissione dat, | |
| inire beneficiorum suorum non potest numerum; quando | |
| ergo gratiam referet, cum per hoc ipsum, quo gratiam | |
| refert, beneficium det? quomodo enim discernere poteris, | 5 |
| utrum det sibi beneficium an reddat, cum intra eundem | |
| hominem res geratur? Liberavi me periculo: benefi- | |
| cium mihi dedi; iterum me periculo libero: utrum do | |
| beneficium an reddo? Deinde, ut primum illud con- | 4.1 |
| cedam dare nos nobis beneficium, quod sequitur, non | |
| concedam; nam etiam si damus, non debemus. Quare? | |
| quia statim recipimus. Accipere beneficium me oportet, | |
| deinde debere, deinde referre; debendi locus non est, | 5 |
| quia sine ulla mora recipimus. Dat nemo nisi alteri, | |
| debet nemo nisi alteri, reddit nemo nisi alteri; id intra | |
| unum non potest fieri, quod totiens duos exigit. |