| Natura prius est, ut quis debeat, deinde, ut gra- | 5.8.1.1 |
| tiam referat; debitor non est sine creditore, non magis | |
| quam maritus sine uxore aut sine filio pater; aliquis | |
| dare debet, ut aliquis accipiat. Non est dare nec | |
| accipere in dexteram manum ex sinistra transferre. | 5 |
| Quomodo nemo se portat, quamvis corpus suum moveat | 2.1 |
| et transferat, quomodo nemo, quamvis pro se dixerit, | |
| adfuisse sibi dicitur nec statuam sibi tamquam patrono | |
| suo ponit, quomodo aeger, cum cura sua convaluit, | |
| mercedem a se non exigit, sic in omni negotio, etiam | 5 |
| cum aliquid, <quod> prodesset sibi, fecerit, non tamen | |
| debebit referre gratiam sibi, quia non habebit, cui | |
| referat. Ut concedam aliquem dare sibi beneficium, | 3.1 |
| dum dat, et recipit; ut concedam aliquem a se accipere | |
| beneficium, dum accipit, reddit. Domi, quod aiunt, | |
| versura fit et velut lusorium nomen statim transit; | |
| neque enim alius dat quam accipit, sed unus atque | 5 |
| idem. Hoc verbum 'debere' non habet nisi inter duos | |
| locum; quomodo ergo in uno consistet, qui se obli- | |
| gando liberat? Ut in orbe ac pila nihil imum est, | 4.1 |
| nihil summum, nihil extremum, nihil primum, quia | |
| motu ordo mutatur et quae sequebantur praecedunt | |
| et quae occidebant oriuntur, omnia, quomodocumque | |
| ierunt, in idem revertuntur, ita in homine existima | 5 |
| fieri; cum illum in multa mutaveris, unus est. Cecidit | |
| se: iniuriarum cum quo agat, non habet; adligavit et | |
| clusit: de vi non tenetur; beneficium sibi dedit: danti | |
| protinus reddidit. Rerum natura nihil dicitur perdere, | 5.1 |
| quia, quidquid illi avellitur, ad illam redit, nec perire | |
| quicquam potest, quod, quo excidat, non habet, sed | |
| eodem revolvitur, unde discedit. "Quid simile" inquis | |
| "hoc exemplum habet huic propositae quaestioni?" | 5 |
| Dicam. Puta te ingratum esse: non perit beneficium, | 6.1 |
| habet illud, qui dedit; puta te recipere nolle: apud te | |
| est, antequam redditur. Non potes quicquam amittere, | |
| quia, quod detrahitur, nihilo minus tibi adquiritur. | |
| Intra te ipsum orbis agitur; accipiendo das, dando | 5 |
| accipis. |